CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i vii


commentariivarialectioprosodia

Proscripti Regis Rupili pus atque venenum 4511

hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor 4512

omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. 4513

Persius hic permagna negotia dives habebat 4514

5 Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, 4515

durus homo atque odio qui posset vincere Regem, 4516

confidens, tumidus, adeo sermonis amari, 4517

Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. 4518

ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque 4519

10 convenit – hoc etenim sunt omnes iure molesti, 4520

quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter 4521

Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem 4522

ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, 4523

non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque 4524

15 summa fuit: duo si Discordia vexet inertis 4525

aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi 4526

cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro 4527

muneribus missis: Bruto praetore tenente 4528

ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non 4529

20 conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius 4530

acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. 4531

Persius exponit causam; ridetur ab omni 4532

conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, 4533

solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris 4534

25 appellat comites excepto Rege; Canem illum, 4535

invisum agricolis sidus, venisse: ruebat 4536

flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. 4537

tum Praenestinus salso multoque fluenti 4538

expressa arbusto regerit convicia, durus 4539

30 vindemiator et invictus, cui saepe viator 4540

cessisset magna conpellans voce cuculum. 4541

at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, 4542

Persius exclamat: per magnos, Brute, deos te 4543

oro, qui reges consueris tollere, cur non 4544

35 hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est. 4545

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016