CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i vi


commentariivarialectioprosodia

Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos 4380

incoluit finis, nemo generosior est te, 4381

nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus 4382

olim qui magnis legionibus imperitarent, 4383

5 ut plerique solent, naso suspendis adunco 4384

ignotos, ut me libertino patre natum. 4385

cum referre negas, quali sit quisque parente 4386

natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere, 4387

ante potestatem Tulli atque ignobile regnum 4388

10 multos saepe viros nullis maioribus ortos 4389

et vixisse probos amplis et honoribus auctos; 4390

contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus 4391

Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis 4392

non umquam pretio pluris licuisse, notante 4393

15 iudice quo nosti, populo, qui stultus honores 4394

saepe dat indignis et famae servit ineptus, 4395

qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet 4396

nos facere a volgo longe longeque remotos? 4397

namque esto: populus Laevino mallet honorem 4398

20 quam Decio mandare novo censorque moveret 4399

Appius, ingenuo si non essem patre natus: 4400

vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem. 4401

sed fulgente trahit constrictos Gloria curru 4402

non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli, 4403

25 sumere depositum clavom fierique tribuno? 4404

invidia adcrevit, privato quae minor esset. 4405

nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus 4406

pellibus et latum demisit pectore clavom, 4407

audit continuo quis homo hic est? quo patre natus? 4408

30 ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi 4409

et cupiat formosus, eat quacumque, puellis 4410

iniciat curam quaerendi singula, quali 4411

sit facie, sura, quali pede, dente, capillo: 4412

sic qui promittit civis, urbem sibi curae, 4413

35 imperium fore et Italiam, delubra deorum, 4414

quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus, 4415

omnis mortalis curare et quaerere cogit. 4416

tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes 4417

deicere de saxo civis aut tradere Cadmo? 4418

40 at Novius collega gradu post me sedet uno; 4419

namque est ille, pater quod erat meus. hoc tibi Paulus 4420

et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta 4421

concurrantque foro tria funera magna, sonabit, 4422

cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos. 4423

45 nunc ad me redeo libertino patre natum, 4424

quem rodunt omnes libertino patre natum, 4425

nunc, quia sim tibi, Maecenas, convictor, at olim, 4426

quod mihi pareret legio Romana tribuno. 4427

dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem 4428

50 iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, 4429

praesertim cautum dignos adsumere, prava 4430

ambitione procul. felicem dicere non hoc 4431

me possim, casu quod te sortitus amicum; 4432

nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim 4433

55 Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem. 4434

ut veni coram, singultim pauca locutus – 4435

infans namque pudor prohibebat plura profari – 4436

non ego me claro natum patre, non ego circum 4437

me Satureiano vectari rura caballo, 4438

60 sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 4439

pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque 4440

esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco, 4441

quod placui tibi, qui turpi secernis honestum 4442

non patre praeclaro, sed vita et pectore puro. 4443

65 atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis 4444

mendosa est natura, alioqui recta, velut si 4445

egregio inspersos reprendas corpore naevos, 4446

si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra 4447

obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, 4448

70 ut me collaudem, si et vivo carus amicis, 4449

causa fuit pater his; qui macro pauper agello 4450

noluit in Flavi ludum me mittere, magni 4451

quo pueri magnis e centurionibus orti 4452

laevo suspensi loculos tabulamque lacerto 4453

75 ibant octonos referentes idibus aeris, 4454

sed puerum est ausus Romam portare docendum 4455

artis quas doceat quivis eques atque senator 4456

semet prognatos. vestem servosque sequentis, 4457

in magno ut populo, siqui vidisset, avita 4458

80 ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. 4459

ipse mihi custos incorruptissimus omnis 4460

circum doctores aderat. quid multa? pudicum, 4461

qui primus virtutis honos, servavit ab omni 4462

non solum facto, verum opprobrio quoque turpi 4463

85 nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim 4464

si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor 4465

mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc 4466

laus illi debetur et a me gratia maior. 4467

nil me paeniteat sanum patris huius, eoque 4468

90 non, ut magna dolo factum negat esse suo pars, 4469

quod non ingenuos habeat clarosque parentes, 4470

sic me defendam. longe mea discrepat istis 4471

et vox et ratio. nam si natura iuberet 4472

a certis annis aevum remeare peractum 4473

95 atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes 4474

optaret sibi quisque, meis contentus honestos 4475

fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens 4476

iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod 4477

nollem onus haud umquam solitus portare molestum. 4478

100 nam mihi continuo maior quaerenda foret res 4479

atque salutandi plures, ducendus et unus 4480

et comes alter, uti ne solus rusve peregre 4481

exirem, plures calones atque caballi 4482

pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto 4483

105 ire licet mulo vel si libet usque Tarentum, 4484

mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos. 4485

obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tilli, 4486

cum Tiburte via praetorem quinque secuntur 4487

te pueri, lasanum portantes oenophorumque. 4488

110 hoc ego commodius quam tu, praeclare senator, 4489

milibus atque aliis vivo. quacumque libido est, 4490

incedo solus, percontor quanti holus ac far, 4491

fallacem circum vespertinumque pererro 4492

saepe forum, adsisto divinis, inde domum me 4493

115 ad porri et ciceris refero laganique catinum; 4494

cena ministratur pueris tribus et lapis albus 4495

pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus 4496

vilis, cum patera guttus, Campana supellex. 4497

deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras 4498

120 surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se 4499

voltum ferre negat Noviorum posse minoris. 4500

ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto 4501

aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo, 4502

non quo fraudatis inmundus Natta lucernis. 4503

125 ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum 4504

admonuit, fugio campum lusumque trigonem. 4505

pransus non avide, quantum interpellet inani 4506

ventre diem durare, domesticus otior. haec est 4507

vita solutorum misera ambitione gravique; 4508

130 his me consolor victurum suavius ac si 4509

quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset. 4510

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016