CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i v


commentariivarialectioprosodia

Egressum magna me accepit Aricia Roma 4276

hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, 4277

Graecorum longe doctissimus; inde Forum Appi 4278

differtum nautis cauponibus atque malignis. 4279

5 hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos 4280

praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis. 4281

hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri 4282

indico bellum, cenantis haud animo aequo 4283

exspectans comites. iam nox inducere terris 4284

10 umbras et caelo diffundere signa parabat: 4285

tum pueri nautis, pueris convicia nautae 4286

ingerere: huc adpelle; trecentos inseris; ohe, 4287

iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur, 4288

tota abit hora. mali culices ranaeque palustres 4289

15 avertunt somnos; absentem cantat amicam 4290

multa prolutus vappa nauta atque viator 4291

certatim; tandem fessus dormire viator 4292

incipit ac missae pastum retinacula mulae 4293

nauta piger saxo religat stertitque supinus. 4294

20 iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem 4295

sentimus, donec cerebrosus prosilit unus 4296

ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno 4297

fuste dolat: quarta vix demum exponimur hora. 4298

ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha. 4299

25 milia tum pransi tria repimus atque subimus 4300

inpositum saxis late candentibus Anxur. 4301

huc venturus erat Maecenas optimus atque 4302

Cocceius, missi magnis de rebus uterque 4303

legati, aversos soliti conponere amicos. 4304

30 hic oculis ego nigra meis collyria lippus 4305

inlinere. interea Maecenas advenit atque 4306

Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem 4307

factus homo, Antoni, non ut magis alter, amicus. 4308

Fundos Aufidio Lusco praetore libenter 4309

35 linquimus, insani ridentes praemia scribae, 4310

praetextam et latum clavum prunaeque vatillum. 4311

in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, 4312

Murena praebente domum, Capitone culinam. 4313

postera lux oritur multo gratissima; namque 4314

40 Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque 4315

occurrunt, animae, qualis neque candidiores 4316

terra tulit neque quis me sit devinctior alter. 4317

o qui conplexus et gaudia quanta fuerunt. 4318

nil ego contulerim iucundo sanus amico. 4319

45 proxima Campano ponti quae villula, tectum 4320

praebuit et parochi, quae debent, ligna salemque. 4321

hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt. 4322

lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque; 4323

namque pila lippis inimicum et ludere crudis. 4324

50 hinc nos Coccei recipit plenissima villa, 4325

quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis 4326

Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri, 4327

Musa, velim memores et quo patre natus uterque 4328

contulerit litis. Messi clarum genus Osci; 4329

55 Sarmenti domina exstat: ab his maioribus orti 4330

ad pugnam venere. prior Sarmentus equi te 4331

esse feri similem dico. ridemus, et ipse 4332

Messius accipio, caput et movet. o tua cornu 4333

ni foret exsecto frons, inquit, quid faceres, cum 4334

60 sic mutilus minitaris? at illi foeda cicatrix 4335

saetosam laevi frontem turpaverat oris. 4336

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, 4337

pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat: 4338

nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis. 4339

65 multa Cicirrus ad haec: donasset iamne catenam 4340

ex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset, 4341

nilo deterius dominae ius esse; rogabat 4342

denique, cur umquam fugisset, cui satis una 4343

farris libra foret, gracili sic tamque pusillo. 4344

70 prorsus iucunde cenam producimus illam. 4345

tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospes 4346

paene macros arsit dum turdos versat in igni. 4347

nam vaga per veterem dilapso flamma culinam 4348

Volcano summum properabat lambere tectum. 4349

75 convivas avidos cenam servosque timentis 4350

tum rapere atque omnis restinguere velle videres. 4351

incipit ex illo montis Apulia notos 4352

ostentare mihi, quos torret Atabulus et quos 4353

nunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici 4354

80 villa recepisset lacrimoso non sine fumo, 4355

udos cum foliis ramos urente camino. 4356

hic ego mendacem stultissimus usque puellam 4357

ad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufert 4358

intentum veneri; tum inmundo somnia visu 4359

85 nocturnam vestem maculant ventremque supinum. 4360

quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis, 4361

mansuri oppidulo, quod versu dicere non est, 4362

signis perfacile est: venit vilissima rerum 4363

hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra 4364

90 callidus ut soleat umeris portare viator. 4365

nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna: 4366

qui locus a forti Diomede est conditus olim. 4367

flentibus hinc Varius discedit maestus amicis. 4368

inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum 4369

95 carpentes iter et factum corruptius imbri. 4370

postera tempestas melior, via peior ad usque 4371

Bari moenia piscosi; dein Gnatia Lymphis 4372

iratis exstructa dedit risusque iocosque, 4373

dum flamma sine tura liquescere limine sacro 4374

100 persuadere cupit. credat Iudaeus Apella, 4375

non ego; namque deos didici securum agere aevom 4376

nec, siquid miri faciat natura, deos id 4377

tristis ex alto caeli demittere tecto. 4378

Brundisium longae finis chartaeque viaeque est. 4379

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016