CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i iv


commentariivarialectioprosodia

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae 4133

atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, 4134

siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, 4135

quod moechus foret aut sicarius aut alioqui 4136

5 famosus, multa cum libertate notabant. 4137

hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, 4138

mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, 4139

emunctae naris, durus conponere versus. 4140

nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, 4141

10 ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 4142

cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; 4143

garrulus atque piger scribendi ferre laborem, 4144

scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, 4145

Crispinus minimo me provocat accipe, si vis, 4146

15 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, 4147

custodes; videamus, uter plus scribere possit. 4148

di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli 4149

finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; 4150

at tu conclusas hircinis follibus auras 4151

20 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, 4152

ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro 4153

delatis capsis et imagine, cum mea nemo 4154

scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, 4155

quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris 4156

25 culpari dignos. quemvis media elige turba: 4157

aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. 4158

hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: 4159

hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; 4160

hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo 4161

30 vespertina tepet regio, quin per mala praeceps 4162

fertur uti pulvis collectus turbine, nequid 4163

summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. 4164

omnes hi metuunt versus, odere poetas. 4165

faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum 4166

35 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico 4167

et quodcumque semel chartis inleverit, omnis 4168

gestiet a furno redeuntis scire lacuque 4169

et pueros et anus. agedum pauca accipe contra. 4170

primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, 4171

40 excerpam numero: neque enim concludere versum 4172

dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos 4173

sermoni propiora, putes hunc esse poetam. 4174

ingenium cui sit, cui mens divinior atque os 4175

magna sonaturum, des nominis huius honorem. 4176

45 idcirco quidam comoedia necne poema 4177

esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis 4178

nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo 4179

differt sermoni, sermo merus. at pater ardens 4180

saevit, quod meretrice nepos insanus amica 4181

50 filius uxorem grandi cum dote recuset, 4182

ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante 4183

noctem cum facibus. numquid Pomponius istis 4184

audiret leviora, pater si viveret? ergo 4185

non satis est puris versum perscribere verbis, 4186

55 quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem 4187

quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc, 4188

olim quae scripsit Lucilius, eripias si 4189

tempora certa modosque, et quod prius ordine verbum est 4190

posterius facias praeponens ultima primis, 4191

60 non, ut si solvas postquam Discordia taetra 4192

belli ferratos postis portasque refregit, 4193

invenias etiam disiecti membra poetae. 4194

hactenus haec: alias, iustum sit necne poema. 4195

nunc illud tantum quaeram, meritone tibi sit 4196

65 suspectum genus hoc scribendi. Sulgius acer 4197

ambulat et Caprius, rauci male cumque libellis, 4198

magnus uterque timor latronibus; at bene siquis 4199

et vivat puris manibus, contemnat utrumque. 4200

ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, 4201

70 non ego sim Capri neque Sulgi: cur metuas me? 4202

nulla taberna meos habeat neque pila libellos, 4203

quis manus insudet volgi Hermogenisque Tigelli, 4204

nec recito cuiquam nisi amicis idque coactus, 4205

non ubivis coramve quibuslibet. in medio qui 4206

75 scripta foro recitent, sunt multi quique lavantes: 4207

suave locus voci resonat conclusus. inanis 4208

hoc iuvat, haud illud quaerentis, num sine sensu, 4209

tempore num faciant alieno. laedere gaudes 4210

inquit et hoc studio pravus facis. unde petitum 4211

80 hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum, 4212

vixi cum quibus? absentem qui rodit, amicum 4213

qui non defendit alio culpante, solutos 4214

qui captat risus hominum famamque dicacis, 4215

fingere qui non visa potest, conmissa tacere 4216

85 qui nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. 4217

saepe tribus lectis videas cenare quaternos, 4218

e quibus unus amet quavis aspergere cunctos 4219

praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus, 4220

condita cum verax aperit praecordia Liber: 4221

90 hic tibi comis et urbanus liberque videtur 4222

infesto nigris: ego si risi, quod ineptus 4223

pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, 4224

lividus et mordax videor tibi? mentio siquae 4225

de Capitolini furtis iniecta Petilli 4226

95 te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos: 4227

me Capitolinus convictore usus amicoque 4228

a puero est causaque mea permulta rogatus 4229

fecit et incolumis laetor quod vivit in urbe; 4230

sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud 4231

100 fugerit: hic nigrae sucus lolliginis, haec est 4232

aerugo mera; quod vitium procul afore chartis, 4233

atque animo prius, ut siquid promittere de me 4234

possum aliud vere, promitto. liberius si 4235

dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris 4236

105 cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, 4237

ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando. 4238

cum me hortaretur, parce frugaliter atque 4239

viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset: 4240

nonne vides, Albi ut male vivat filius utque 4241

110 Baius inops? magnum documentum, ne patriam rem 4242

perdere quis velit. a turpi meretricis amore 4243

cum deterreret: Scetani dissimilis sis. 4244

ne sequerer moechas, concessa cum venere uti 4245

possem: deprensi non bella est fama Treboni 4246

115 aiebat. sapiens, vitatu quidque petitu 4247

sit melius, causas reddet tibi; mi satis est, si 4248

traditum ab antiquis morem servare tuamque, 4249

dum custodis eges, vitam famamque tueri 4250

incolumem possum; simul ac duraverit aetas 4251

120 membra animumque tuum, nabis sine cortice. sic me 4252

formabat puerum dictis et, sive iubebat 4253

ut facerem quid, habes auctorem, quo facias hoc 4254

unum ex iudicibus selectis obiciebat, 4255

sive vetabat, an hoc inhonestum et inutile factu 4256

125 necne sit, addubites, flagret rumore malo cum 4257

hic atque ille? avidos vicinum funus ut aegros 4258

exanimat mortisque metu sibi parcere cogit, 4259

sic teneros animos aliena opprobria saepe 4260

absterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illis 4261

130 perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis 4262

ignoscas vitiis teneor. fortassis et istinc 4263

largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, 4264

consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut me 4265

porticus excepit, desum mihi. rectius hoc est; 4266

135 hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis 4267

occurram; hoc quidam non belle: numquid ego illi 4268

inprudens olim faciam simile? haec ego mecum 4269

conpressis agito labris; ubi quid datur oti, 4270

inludo chartis. hoc est mediocribus illis 4271

140 ex vitiis unum; cui si concedere nolis, 4272

multa poetarum veniat manus, auxilio quae 4273

sit mihi – nam multo plures sumus, – ac veluti te 4274

Iudaei cogemus in hanc concedere turbam. 4275

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016