CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i iii


commentariivarialectioprosodia

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos 3991

ut numquam inducant animum cantare rogati, 3992

iniussi numquam desistant. Sardus habebat 3993

ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, 3994

5 si peteret per amicitiam patris atque suam, non 3995

quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo 3996

usque ad mala citaret io Bacchae modo summa 3997

voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. 3998

nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui 3999

10 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 4000

Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, 4001

saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, 4002

omnia magna loquens, modo sit mihi mensa tripes et 4003

concha salis puri et toga, quae defendere frigus 4004

15 quamvis crassa queat. deciens centena dedisses 4005

huic parco, paucis contento, quinque diebus 4006

nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum 4007

mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam 4008

sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi quid tu? 4009

20 nullane habes vitia? immo alia et fortasse minora. 4010

Maenius absentem Novium cum carperet, heus tu 4011

quidam ait ignoras te an ut ignotum dare nobis 4012

verba putas? egomet mi ignosco Maenius inquit. 4013

stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. 4014

25 cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, 4015

cur in amicorum vitiis tam cernis acutum 4016

quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra 4017

evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. 4018

iracundior est paulo, minus aptus acutis 4019

30 naribus horum hominum; rideri possit eo quod 4020

rusticius tonso toga defluit et male laxus 4021

in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir 4022

non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens 4023

inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum 4024

35 concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim 4025

natura aut etiam consuetudo mala; namque 4026

neglectis urenda filix innascitur agris. 4027

illuc praevertamur, amatorem quod amicae 4028

turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec 4029

40 delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. 4030

vellem in amicitia sic erraremus et isti 4031

errori nomen virtus posuisset honestum. 4032

ac pater ut gnati, sic nos debemus amici 4033

siquod sit vitium non fastidire. strabonem 4034

45 appellat paetum pater, et pullum, male parvos 4035

sicui filius est, ut abortivus fuit olim 4036

Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum 4037

balbutit scaurum pravis fultum male talis. 4038

parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus 4039

50 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis 4040

postulat ut videatur; at est truculentior atque 4041

plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; 4042

caldior est: acris inter numeretur. opinor, 4043

haec res et iungit iunctos et servat amicos. 4044

55 at nos virtutes ipsas invertimus atque 4045

sincerum furimus vas incrustare. probus quis 4046

nobiscum vivit, multum demissus homo: illi 4047

tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis 4048

insidias nullique malo latus obdit apertum, 4049

60 cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris 4050

invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano 4051

ac non incauto fictum astutumque vocamus. 4052

simplicior quis et est, qualem me saepe libenter 4053

obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem 4054

65 aut tacitum inpellat quovis sermone: molestus, 4055

communi sensu plane caret inquimus. eheu, 4056

quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. 4057

nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, 4058

qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, 4059

70 cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, 4060

si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari 4061

si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. 4062

qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, 4063

postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est 4064

75 peccatis veniam poscentem reddere rursus. 4065

denique, quatenus excidi penitus vitium irae, 4066

cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non 4067

ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res 4068

ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? 4069

80 siquis eum servum, patinam qui tollere iussus 4070

semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, 4071

in cruce suffigat, Labeone insanior inter 4072

sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque 4073

maius peccatum est: paulum deliquit amicus, 4074

85 quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus 4075

odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, 4076

qui nisi, cum tristes misero venere kalendae, 4077

mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras 4078

porrecto iugulo historias captivus ut audit. 4079

90 conminxit lectum potus mensave catillum 4080

Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, 4081

aut positum ante mea quia pullum in parte catini 4082

sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus 4083

sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si 4084

95 prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? 4085

quis paria esse fere placuit peccata, laborant, 4086

cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant 4087

atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. 4088

cum prorepserunt primis animalia terris, 4089

100 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 4090

unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro 4091

pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, 4092

donec verba, quibus voces sensusque notarent, 4093

nominaque invenere; dehinc absistere bello, 4094

105 oppida coeperunt munire et ponere leges, 4095

ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. 4096

nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli 4097

causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, 4098

quos venerem incertam rapientis more ferarum 4099

110 viribus editior caedebat ut in grege taurus. 4100

iura inventa metu iniusti fateare necesse est, 4101

tempora si fastosque velis evolvere mundi. 4102

nec natura potest iusto secernere iniquum, 4103

dividit ut bona diversis, fugienda petendis, 4104

115 nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, 4105

qui teneros caules alieni fregerit horti 4106

et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit 4107

regula, peccatis quae poenas inroget aequas, 4108

ne scutica dignum horribili sectere flagello. 4109

120 nam ut ferula caedas meritum maiora subire, 4110

non vereor, cum dicas esse paris res 4111

furta latrociniis et magnis parva mineris 4112

falce recisurum simili te, si tibi regnum 4113

permittant homines. si dives, qui sapiens est, 4114

125 et sutor bonus et solus formosus et est rex, 4115

cur optas quod habes? non nosti, quid pater inquit 4116

Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam 4117

nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens. qui? 4118

ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque 4119

130 optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni 4120

abiecto instrumento artis clausaque taberna 4121

sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis 4122

est opifex, solus sic rex. vellunt tibi barbam 4123

lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, 4124

135 urgeris turba circum te stante miserque 4125

rumperis et latras, magnorum maxime regum. 4126

ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum 4127

rex ibis neque te quisquam stipator ineptum 4128

praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces 4129

140 ignoscent, siquid peccaro stultus, amici 4130

inque vicem illorum patiar delicta libenter 4131

privatusque magis vivam te rege beatus. 4132

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016