CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i ii


commentariivarialectioprosodia

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, 3857

mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne 3858

maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. 3859

quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse 3860

5 dicatur metuens, inopi dare nolit amico, 3861

frigus quo duramque famem propellere possit. 3862

hunc si perconteris, avi cur atque parentis 3863

praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, 3864

omnia conductis coemens obsonia nummis, 3865

10 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, 3866

respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. 3867

Fufidius vappae famam timet ac nebulonis 3868

[dives agris, dives positis in fenore nummis:] 3869

quinas hic capiti mercedes exsecat atque 3870

15 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; 3871

nomina sectatur modo sumpta veste virili 3872

sub patribus duris tironum. maxime quis non 3873

Iuppiter exclamat simul atque audivit? at in se 3874

pro quaestu sumptum facit hic? vix credere possis, 3875

20 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti 3876

fabula quem miserum gnato vixisse fugato 3877

inducit, non se peius cruciaverit atque hic. 3878

siquis nunc quaerat quo res haec pertinet? illuc: 3879

dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. 3880

25 Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui 3881

inguen ad obscaenum subductis usque; facetus 3882

pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: 3883

nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas 3884

quarum subsuta talos tegat instita veste, 3885

30 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 3886

quidam notus homo cum exiret fornice, macte 3887

virtute esto inquit sententia dia Catonis; 3888

nam simul ac venas inflavit taetra libido, 3889

huc iuvenes aequom est descendere, non alienas 3890

35 permolere uxores. nolim laudarier inquit 3891

sic me mirator cunni Cupiennius albi. 3892

audire est operae pretium, procedere recte 3893

qui moechis non voltis, ut omni parte laborent 3894

utque illis multo corrupta dolore voluptas 3895

40 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. 3896

hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis 3897

ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem 3898

praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, 3899

hunc perminxerunt calones; quin etiam illud 3900

45 accidit, ut cuidam testis caudamque salacem 3901

demeterent ferro. iure omnes: Galba negabat. 3902

tutior at quanto merx est in classe secunda, 3903

libertinarum dico – Sallustius in quas 3904

non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, 3905

50 qua res, qua ratio suaderet quaque modeste 3906

munifico esse licet, vellet bonus atque benignus 3907

esse, daret quantum satis esset nec sibi damno 3908

dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, 3909

hoc amat et laudat: matronam nullam ego tango, 3910

55 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, 3911

qui patrium mimae donat fundumque laremque, 3912

nil fuerit mi inquit cum uxoribus umquam alienis. 3913

verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde 3914

fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde 3915

60 personam satis est, non illud, quidquid ubique 3916

officit, evitare? bonam deperdere famam, 3917

rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter– 3918

est in matrona, ancilla peccesne togata? 3919

Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno 3920

65 nomine deceptus, poenas dedit usque superque 3921

quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, 3922

exclusus fore, cum Longarenus foret intus. 3923

huic si muttonis verbis mala tanta videnti 3924

diceret haec animus quid vis tibi? numquid ego a te 3925

70 magno prognatum deposco consule cunnum 3926

velatumque stola, mea cum conferbuit ira? 3927

quid responderet? magno patre nata puella est. 3928

at quanto meliora monet pugnantiaque istis 3929

dives opis natura suae, tu si modo recte 3930

75 dispensare velis ac non fugienda petendis 3931

inmiscere. tuo vitio rerumne labores, 3932

nil referre putas? quare, ne paeniteat te, 3933

desine matronas sectarier, unde laboris 3934

plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. 3935

80 nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos 3936

sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus 3937

rectius, atque etiam melius persaepe togatae. 3938

adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte 3939

quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, 3940

85 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. 3941

regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos 3942

inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora 3943

molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, 3944

quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. 3945

90 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei 3946

contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, 3947

quae mala sunt, spectes. o crus, o bracchia! verum 3948

depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. 3949

matronae praeter faciem nil cernere possis, 3950

95 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. 3951

si interdicta petes, vallo circumdata – nam te 3952

hoc facit insanum multae tibi tum officient res, 3953

custodes, lectica, ciniflones, parasitae, 3954

ad talos stola demissa et circumdata palla, 3955

100 plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. 3956

altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est 3957

ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; 3958

metiri possis oculo latus. an tibi mavis 3959

insidias fieri pretiumque avellier ante 3960

105 quam mercem ostendi? leporem venator ut alta 3961

in nive sectetur, positum sic tangere nolit, 3962

cantat et adponit meus est amor huic similis; nam 3963

transvolat in medio posita et fugientia captat. 3964

hiscine versiculis speras tibi posse dolores 3965

110 atque aestus curasque gravis e pectore pelli? 3966

nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, 3967

quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, 3968

quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? 3969

num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris 3970

115 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter 3971

pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si 3972

ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem 3973

continuo fiat. malis tentigine rumpi? 3974

non ego; namque parabilem amo venerem facilemque. 3975

120 illam post paulo sed pluris si exierit vir 3976

Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno 3977

stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. 3978

candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa 3979

nec magis alba velit quam dat natura videri. 3980

125 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, 3981

Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. 3982

nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, 3983

ianua frangatur, latret canis, undique magno 3984

pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto 3985

130 desiliat mulier, miseram se conscia clamet, 3986

cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. 3987

discincta tunica fugiendum est et pede nudo, 3988

ne nummi pereant aut puga aut denique fama. 3989

deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. 3990

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016