CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

sermones i i


commentariivarialectioprosodia

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem 3736

seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa 3737

contentus vivat, laudet diversa sequentis? 3738

o fortunati mercatores gravis annis 3739

5 miles ait, multo iam fractus membra labore; 3740

contra mercator navim iactantibus Austris: 3741

militia est potior. quid enim? concurritur: horae 3742

momento cita mors venit aut victoria laeta. 3743

agricolam laudat iuris legumque peritus, 3744

10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; 3745

ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, 3746

solos felicis viventis clamat in urbe. 3747

cetera de genere hoc – adeo sunt multa – loquacem 3748

delassare valent Fabium. ne te morer, audi, 3749

15 quo rem deducam. si quis deus en ego dicat 3750

iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, 3751

mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, 3752

vos hinc mutatis discedite partibus. eia, 3753

quid statis? nolint. atqui licet esse beatis. 3754

20 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas 3755

iratus buccas inflet neque se fore posthac 3756

tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? 3757

praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens 3758

percurram – quamquam ridentem dicere verum 3759

25 quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi 3760

doctores, elementa velint ut discere prima – 3761

sed tamen amoto quaeramus seria ludo: 3762

ille gravem duro terram qui vertit aratro, 3763

perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne 3764

30 audaces mare qui currunt, hac mente laborem 3765

sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, 3766

aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut 3767

parvola – nam exemplo est – magni formica laboris 3768

ore trahit quodcumque potest atque addit acervo 3769

35 quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 3770

quae, simul inversum contristat Aquarius annum, 3771

non usquam prorepit et illis utitur ante 3772

quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus 3773

demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, 3774

40 nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. 3775

quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri 3776

furtim defossa timidum deponere terra? 3777

quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? 3778

at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? 3779

45 milia frumenti tua triverit area centum: 3780

non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si 3781

reticulum panis venalis inter onusto 3782

forte vehas umero, nihilo plus accipias quam 3783

qui nil portarit. vel dic quid referat intra 3784

50 naturae finis viventi, iugera centum an 3785

mille aret? at suave est ex magno tollere acervo. 3786

dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, 3787

cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? 3788

ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna 3789

55 vel cyatho et dicas magno de flumine mallem 3790

quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. eo fit, 3791

plenior ut siquos delectet copia iusto, 3792

cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. 3793

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo 3794

60 turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 3795

at bona pars hominum decepta cupidine falso 3796

nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas sis: 3797

quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter 3798

quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis 3799

65 sordidus ac dives, populi contemnere voces 3800

sic solitus: populus me sibilat, at mihi plaudo 3801

ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. 3802

Tantalus a labris sitiens fugientia captat 3803

flumina – quid rides? mutato nomine de te 3804

70 fabula narratur: congestis undique saccis 3805

indormis inhians et tamquam parcere sacris 3806

cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. 3807

nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? 3808

panis ematur, holus, vini sextarius, adde 3809

75 quis humana sibi doleat natura negatis. 3810

an vigilare metu exanimem, noctesque diesque 3811

formidare malos fures, incendia, servos, 3812

ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum 3813

semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. 3814

80 at si condoluit temptatum frigore corpus 3815

aut alius casus lecto te adflixit, habes qui 3816

adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te 3817

suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? 3818

non uxor salvum te volt, non filius; omnes 3819

85 vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. 3820

miraris, cum tu argento post omnia ponas, 3821

si nemo praestet, quem non merearis, amorem? 3822

an si cognatos, nullo natura labore 3823

quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, 3824

90 infelix operam perdas, ut siquis asellum 3825

in campo doceat parentem currere frenis? 3826

denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, 3827

pauperiem metuas minus et finire laborem 3828

incipias, parto quod avebas, ne facias quod 3829

95 Ummidius quidam; non longa est fabula: dives 3830

ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se 3831

non umquam servo melius vestiret, ad usque 3832

supremum tempus, ne se penuria victus 3833

opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi 3834

100 divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 3835

quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic 3836

ut Nomentanus? pergis pugnantia secum 3837

frontibus adversis conponere: non ego avarum 3838

cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: 3839

105 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: 3840

est modus in rebus, sunt certi denique fines, 3841

quos ultra citraque nequit consistere rectum. 3842

illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, 3843

se probet ac potius laudet diversa sequentis, 3844

110 quodque aliena capella gerat distentius uber, 3845

tabescat neque se maiori pauperiorum 3846

turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. 3847

sic festinanti semper locupletior obstat, 3848

ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, 3849

115 instat equis auriga suos vincentibus, illum 3850

praeteritum temnens extremos inter euntem. 3851

inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum 3852

dicat et exacto contentus tempore vita 3853

cedat uti conviva satur, reperire queamus. 3854

120 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi 3855

conpilasse putes, verbum non amplius addam. 3856

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016