CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xvii


commentariivarialectioprosodia

Iam iam efficaci do manus scientiae, 3655

supplex et oro regna per Proserpinae, 3656

per et Dianae non movenda numina, 3657

per atque libros carminum valentium 3658

5 refixa caelo devocare sidera, 3659

Canidia, parce vocibus tandem sacris 3660

citumque retro solve, solve turbinem. 3661

movit nepotem Telephus Nereium, 3662

in quem superbus ordinarat agmina 3663

10 Mysorum et in quem tela acuta torserat, 3664

unxere matres Iliae additum feris 3665

alitibus atque canibus homicidam Hectorem, 3666

postquam relictis moenibus rex procidit 3667

heu pervicacis ad pedes Achillei; 3668

15 saetosa duris exuere pellibus 3669

laboriosi remiges Ulixei 3670

volente Circa membra; tunc mens et sonus 3671

relapsus atque notus in voltus honor. 3672

dedi satis superque poenarum tibi, 3673

20 amata nautis multum et institoribus: 3674

fugit iuventas et verecundus color 3675

reliquit ossa pelle amicta lurida, 3676

tuis capillus albus est odoribus; 3677

nullum a labore me reclinat otium, 3678

25 urget diem nox et dies noctem neque est 3679

levare tenta spiritu praecordia. 3680

ergo negatum vincor ut credam miser, 3681

Sabella pectus increpare carmina 3682

caputque Marsa dissilire nenia. 3683

30 quid amplius vis? o mare et terra, ardeo, 3684

quantum neque atro delibutus Hercules 3685

Nessi cruore nec Sicana fervida 3686

virens in Aetna flamma: tu, donec cinis 3687

iniuriosis aridus ventis ferar, 3688

35 cales venenis officina Colchicis? 3689

quae finis aut quod me manet stipendium? 3690

effare: iussas cum fide poenas luam, 3691

paratus expiare, seu poposceris 3692

centum iuvencos, sive mendaci lyra 3693

40 voles sonare: tu pudica, tu proba 3694

perambulabis astra sidus aureum. 3695

infamis Helenae Castor offensus vice 3696

fraterque magni Castoris victi prece 3697

adempta vati reddidere lumina: 3698

45 et tu – potes nam – solve me dementia, 3699

o nec paternis obsoleta sordibus 3700

neque in sepulcris pauperum prudens anus 3701

novendialis dissipare pulveres; 3702

tibi hospitale pectus et purae manus 3703

50 tuusque venter Pactumeius et tuo 3704

cruore rubros obstetrix pannos lavit, 3705

utcumque fortis exsilis puerpera. 3706

quid obseratis auribus fundis preces? 3707

non saxa nudis surdiora navitis 3708

55 Neptunus alto tundit hibernus salo. 3709

inultus ut tu riseris Cotytia 3710

volgata, sacrum liberi Cupidinis, 3711

et Esquilini pontifex venefici 3712

inpune ut urbem nomine inpleris meo? 3713

60 quid proderat ditasse Paelignas anus 3714

velociusve miscuisse toxicum? 3715

sed tardiora fata te votis manent: 3716

ingrata misero vita ducenda est in hoc, 3717

novis ut usque suppetas laboribus. 3718

65 optat quietem Pelopis infidi pater 3719

egens benignae Tantalus semper dapis, 3720

optat Prometheus obligatus aliti, 3721

optat supremo conlocare Sisyphus 3722

in monte saxum; sed vetant leges Iovis. 3723

70 voles modo altis desilire turribus, 3724

modo ense pectus Norico recludere, 3725

frustraque vincla gutturi nectes tuo 3726

fastidiosa tristis aegrimonia. 3727

vectabor umeris tunc ego inimicis eques 3728

75 meaeque terra cedet insolentiae. 3729

an quae movere cereas imagines, 3730

ut ipse nosti curiosus, et polo 3731

deripere lunam vocibus possim meis, 3732

possim crematos excitare mortuos 3733

80 desiderique temperare pocula, 3734

plorem artis in te nil agentis exitus? 3735

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016