CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xvii


commentariivarialectioprosodia

Iam, iam efficaci do manus scientiae,

supplex et oro regna per Proserpinae,

per et Dianae non movenda numina,

per atque libros carminum valentium

5 refixa caelo devocare sidera

Canidia, parce vocibus tandem sacris,

citumque retro solve, solve turbinem!

movit nepotem Telephus Nereium,

in quem superbus ordinarat agmina

10 Mysorum et in quem tela acuta torserat.

unxere matres Iliae additum feris

alitibus atque canibus homicidam Hectorem,

postquam relictis moenibus rex procidit

heu pervicacis ad pedes Achillei.

15 saetosa duris exuere pellibus

laboriosi remiges Ulixei

volente Circa membra tunc mens et sonus

relapsus atque notus in voltus honor.

dedi satis superque poenarum tibi,

20 amata nautis multum et institoribus,

fugit iuventas et verecundus color

reliquit ossa pelle amicta lurida,

tuis capillus albus est odoribus!

nullum a labore me reclinat otium,

25 urget diem nox et dies noctem neque est

levare tenta spiritu praecordia.

ergo negatum vincor ut credam miser,

Sabella pectus increpare carmina,

caputque Marsa dissilire nenia.

30 quid amplius vis? o mare et terra, ardeo,

quantum neque atro delibutus Hercules

Nessi cruore, nec Sicana fervida

virens in Aetna flamma! tu, donec cinis

iniuriosis aridus ventis ferar,

35 cales venenis officina Colchicis?

quae finis aut quod me manet stipendium?

effare iussas cum fide poenas luam,

paratus expiare, seu poposceris

centum iuvencos, sive mendaci lyra

40 voles sonare: tu pudica, tu proba,

perambulabis astra sidus aureum.

infamis Helenae Castor offensus vice

fraterque magni Castoris, victi prece,

adempta vati reddidere lumina.

45 et tu potes nam solve me dementia,

o nec paternis obsoleta sordibus,

neque in sepulcris pauperum prudens anus

novendialis dissipare pulveres!

tibi hospitale pectus et purae manus,

50 tuusque venter Pactumeius, et tuo

cruore rubros obstetrix pannos lavit,

utcumque fortis exsilis puerpera.

quid obseratis auribus fundis preces?

non saxa nudis surdiora navitis

55 Neptunus alto tundit hibernus salo.

inultus ut tu riseris Cotytia

volgata, sacrum liberi Cupidinis,

et Esquilini pontifex venefici

inpune ut urbem nomine inpleris meo?

60 quid proderat ditasse Paelignas anus

velociusve miscuisse toxicum?

sed tardiora fata te votis manent

ingrata misero vita ducenda est in hoc,

novis ut usque suppetas laboribus.

65 optat quietem Pelopis infidi pater,

egens benignae Tantalus semper dapis,

optat Prometheus obligatus aliti,

optat supremo conlocare Sisyphus

in monte saxum sed vetant leges Iovis.

70 voles modo altis desilire turribus,

modo ense pectus Norico recludere,

frustraque vincla gutturi nectes tuo

fastidiosa tristis aegrimonia.

vectabor umeris tunc ego inimicis eques,

75 meaeque terra cedet insolentiae.

an quae movere cereas imagines,

ut ipse nosti curiosus, et polo

deripere Lunam vocibus possim meis,

possim crematos excitare mortuos,

80 desiderique temperare pocula

plorem artis in te nil agentis exitus?

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016