CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xvi


commentariivarialectioprosodia

Altera iam teritur bellis civilibus aetas, 3589

suis et ipsa Roma viribus ruit. 3590

quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi 3591

minacis aut Etrusca Porsenae manus 3592

5 aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer 3593

novisque rebus infidelis Allobrox, 3594

nec fera caerulea domuit Germania pube 3595

parentibusque abominatus Hannibal: 3596

inpia perdemus devoti sanguinis aetas 3597

10 ferisque rursus occupabitur solum; 3598

barbarus heu cineres insistet victor et urbem 3599

eques sonante verberabit ungula; 3600

quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, 3601

– nefas videre – dissipabit insolens. 3602

15 forte quid expediat communiter aut melior pars, 3603

malis carere quaeritis laboribus. 3604

nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum 3605

velut profugit exsecrata civitas 3606

agros atque lares patrios, habitandaque fana 3607

20 apris reliquit et rapacibus lupis, 3608

ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas 3609

Notus vocabit aut protervos Africus. 3610

sic placet? an melius quis habet suadere? secunda 3611

ratem occupare quid moramur alite? 3612

25 sed iuremus in haec: simul imis saxa renarint 3613

vadis levata, ne redire sit nefas; 3614

neu conversa domum pigeat dare lintea, quando 3615

Padus Matina laverit cacumina, 3616

im mare seu celsus procurrerit Appenninus 3617

30 novaque monstra iunxerit libidine 3618

mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, 3619

adulteretur et columba miluo, 3620

credula nec ravos timeant armenta leones 3621

ametque salsa levis hircus aequora. 3622

35 haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis 3623

eamus omnis exsecrata civitas, 3624

aut pars indocili melior grege; mollis et exspes 3625

inominata perpremat cubilia. 3626

vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum, 3627

40 Etrusca praeter et volate litora. 3628

nos manet Oceanus circumvagus: arva beata 3629

petamus, arva divites et insulas, 3630

reddit ubi cererem tellus inarata quotannis 3631

et inputata floret usque vinea, 3632

45 germinat et numquam fallentis termes olivae 3633

suamque pulla ficus ornat arborem, 3634

mella cava manant ex ilice, montibus altis 3635

levis crepante lympha desilit pede. 3636

illic iniussae veniunt ad mulctra capellae 3637

50 refertque tenta grex amicus ubera, 3638

nec vespertinus circumgemit ursus ovile 3639

nec intumescit alta viperis humus; 3640

[nulla nocent pecori contagia, nullius astri 3641

gregem aestuosa torret inpotentia] 3642

55 pluraque felices mirabimur, ut neque largis 3643

aquosus Eurus arva radat imbribus, 3644

pinguia nec siccis urantur semina glaebis, 3645

utrumque rege temperante caelitum. 3646

non huc Argoo contendit remige pinus 3647

60 neque inpudica Colchis intulit pedem; 3648

non huc Sidonii torserunt cornua nautae, 3649

laboriosa nec cohors Ulixei. 3650

[Iuppiter illa piae secrevit litora genti, 3651

ut inquinavit aere tempus aureum,] 3652

65 aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum 3653

piis secunda vate me datur fuga. 3654

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016