CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xv


commentariivarialectioprosodia

Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno 3565

inter minora sidera, 3566

cum tu, magnorum numen laesura deorum, 3567

in verba iurabas mea, 3568

5 artius atque hedera procera adstringitur ilex 3569

lentis adhaerens bracchiis, 3570

dum pecori lupus et nautis infestus Orion 3571

turbaret hibernum mare 3572

intonsosque agitaret Apollinis aura capillos, 3573

10 fore hunc amorem mutuum, 3574

o dolitura mea multum virtute Neaera: 3575

nam siquid in Flacco viri est, 3576

non feret adsiduas potiori te dare noctes 3577

et quaeret iratus parem, 3578

15 nec semel offensi cedet constantia formae, 3579

si certus intrarit dolor. 3580

et tu, quicumque es felicior atque meo nunc 3581

superbus incedis malo, 3582

sis pecore et multa dives tellure licebit 3583

20 tibique Pactolus fluat 3584

nec te Pythagorae fallant arcana renati 3585

formaque vincas Nirea, 3586

heu heu, translatos alio maerebis amores, 3587

ast ego vicissim risero. 3588

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016