CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xiv


commentariivarialectioprosodia

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis 3549

oblivionem sensibus, 3550

pocula Lethaeos ut si ducentia somnos 3551

arente fauce traxerim, 3552

5 candide Maecenas, occidis saepe rogando: 3553

deus, deus nam me vetat 3554

inceptos olim, promissum carmen, iambos 3555

ad umbilicum adducere. 3556

non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo 3557

10 Anacreonta Teium, 3558

qui persaepe cava testudine flevit amorem 3559

non elaboratum ad pedem. 3560

ureris ipse miser. quodsi non pulcrior ignis 3561

accendit obsessam Ilion, 3562

15 gaude sorte tua: me libertina nec uno 3563

contenta Phryne macerat. 3564

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016