CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi xii


commentariivarialectioprosodia

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris? 3505

munera quid mihi quidve tabellas 3506

mittis nec firmo iuveni neque naris obesae? 3507

namque sagacius unus odoror, 3508

5 polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis, 3509

quam canis acer ubi lateat sus. 3510

qui sudor vietis et quam malus undique membris 3511

crescit odor, cum pene soluto 3512

indomitam properat rabiem sedare neque illi 3513

10 iam manet umida creta colorque 3514

stercore fucatus crocodili iamque subando 3515

tenta cubilia tectaque rumpit, 3516

vel mea cum saevis agitat fastidia verbis: 3517

Inachia langues minus ac me; 3518

15 Inachiam ter nocte potes, mihi semper ad unum 3519

mollis opus. pereat male quae te 3520

Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem, 3521

cum mihi Cous adesset Amyntas, 3522

cuius in indomito constantior inguine nervus 3523

20 quam nova collibus arbor inhaeret. 3524

muricibus Tyriis iteratae vellera lanae 3525

cui properabantur? tibi nempe, 3526

ne foret aequalis inter conviva, magis quem 3527

diligeret mulier sua quam te. 3528

25 o ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris 3529

agna lupos capreaeque leones. 3530

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016