òåêñò ïåðåâîäû commentarii varialectio prosodia
Petti, nihil me sicut antea iuvat 3477
scribere versiculos amore percussum gravi, 3478
amore, qui me praeter omnis expetit 3479
mollibus in pueris aut in puellis urere. 3480
5 hic tertius December, ex quo destiti 3481
Inachia furere, silvis honorem decutit. 3482
heu me, per urbem nam pudet tanti mali 3483
fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, 3484
in quis amantem languor et silentium 3485
10 arguit et latere petitus imo spiritus. 3486
‘contrane lucrum nil valere candidum 3487
pauperis ingenium’ querebar adplorans tibi, 3488
simul calentis inverecundus deus 3489
fervidiore mero arcana promorat loco. 3490
15 ‘quodsi meis inaestuet praecordiis 3491
libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat 3492
fomenta volnus nil malum levantia, 3493
desinet inparibus certare summotus pudor.’ 3494
ubi haec severus te palam laudaveram, 3495
20 iussus abire domum ferebar incerto pede 3496
ad non amicos heu mihi postis et heu 3497
limina dura, quibus lumbos et infregi latus. 3498
nunc gloriantis quamlibet mulierculam 3499
vincere mollitia amor Lycisci me tenet; 3500
25 unde expedire non amicorum queant 3501
libera consilia nec contumeliae graves, 3502
sed alius ardor aut puellae candidae 3503
aut teretis pueri longam renodantis comam. 3504
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.