CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi x


commentariivarialectioprosodia

Mala soluta navis exit alite 3453

ferens olentem Mevium. 3454

ut horridis utrumque verberes latus, 3455

Auster, memento fluctibus; 3456

5 niger rudentis Eurus inverso mari 3457

fractosque remos differat; 3458

insurgat Aquilo, quantus altis montibus 3459

frangit trementis ilices; 3460

nec sidus atra nocte amicum adpareat, 3461

10 qua tristis Orion cadit; 3462

quietiore nec feratur aequore 3463

quam Graia victorum manus, 3464

cum Pallas usto vertit iram ab Ilio 3465

in inpiam Aiacis ratem. 3466

15 o quantus instat navitis sudor tuis 3467

tibique pallor luteus 3468

et illa non virilis heiulatio 3469

preces et aversum ad Iovem, 3470

Ionius udo cum remugiens sinus 3471

20 Noto carinam ruperit. 3472

opima quodsi praeda curvo litore 3473

porrecta mergos iuverit, 3474

libidinosus immolabitur caper 3475

et agna Tempestatibus. 3476

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016