CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi vii


commentariivarialectioprosodia

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris 3375

aptantur enses conditi? 3376

parumne campis atque Neptuno super 3377

fusum est Latini sanguinis, 3378

5 non ut superbas invidae Karthaginis 3379

Romanus arces ureret 3380

intactus aut Britannus ut descenderet 3381

sacra catenatus via, 3382

sed ut secundum vota Parthorum sua 3383

10 urbs haec periret dextera? 3384

neque hic lupis mos nec fuit leonibus 3385

umquam nisi in dispar feris. 3386

furorne caecus an rapit vis acrior 3387

an culpa? responsum date. 3388

15 tacent et albus ora pallor inficit 3389

mentesque perculsae stupent. 3390

sic est: acerba fata Romanos agunt 3391

scelusque fraternae necis, 3392

ut inmerentis fluxit in terram Remi 3393

20 sacer nepotibus cruor. 3394

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016