CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi vi


commentariivarialectioprosodia

Quid inmerentis hospites vexas canis, 3359

ignavus adversum lupos? 3360

quin huc inanis, si potes, vertis minas 3361

et me remorsurum petis? 3362

5 nam qualis aut Molossus aut fulvos Lacon, 3363

amica vis pastoribus, 3364

agam per altas aure sublata nivis, 3365

quaecumque praecedet fera; 3366

tu, cum timenda voce complesti nemus, 3367

10 proiectum odoraris cibum. 3368

cave cave, namque in malos asperrimus 3369

parata tollo cornua, 3370

qualis Lycambae spretus infido gener 3371

aut acer hostis Bupalo. 3372

15 an si quis atro dente me petiverit, 3373

inultus ut flebo puer? 3374

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016