CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi v


commentariivarialectioprosodia

At o deorum quidquid in caelo regit 3257

terras et humanum genus, 3258

quid iste fert tumultus? aut quid omnium 3259

voltus in unum me truces? 3260

5 per liberos te, si vocata partubus 3261

Lucina veris adfuit, 3262

per hoc inane purpurae decus precor, 3263

per inprobaturum haec Iovem, 3264

quid ut noverca me intueris aut uti 3265

10 petita ferro belua?' 3266

ut haec trementi questus ore constitit 3267

insignibus raptis puer, 3268

inpube corpus, quale posset inpia 3269

mollire Thracum pectora, 3270

15 Canidia brevibus inplicata viperis 3271

crinis et incomptum caput 3272

iubet sepulcris caprificos erutas, 3273

iubet cupressos funebris 3274

et uncta turpis ova ranae sanguine 3275

20 plumamque nocturnae strigis 3276

herbasque quas Iolcos atque Hiberia 3277

mittit venenorum ferax, 3278

et ossa ab ore rapta ieiunae canis 3279

flammis aduri Colchicis. 3280

25 at expedita Sagana per totam domum 3281

spargens Avernalis aquas 3282

horret capillis ut marinus asperis 3283

echinus aut currens aper. 3284

abacta nulla Veia conscientia 3285

30 ligonibus duris humum 3286

exhauriebat, ingemens laboribus, 3287

quo posset infossus puer 3288

longo die bis terque mutatae dapis 3289

inemori spectaculo, 3290

35 cum promineret ore, quantum exstant aqua 3291

suspensa mento corpora; 3292

exsecta uti medulla et aridum iecur 3293

amoris esset poculum, 3294

interminato cum semel fixae cibo 3295

40 intabuissent pupulae. 3296

non defuisse masculae libidinis 3297

Ariminensem Foliam 3298

et otiosa credidit Neapolis 3299

et omne vicinum oppidum, 3300

45 quae sidera excantata voce Thessala 3301

lunamque caelo deripit. 3302

hic inresectum saeva dente livido 3303

Canidia rodens pollicem 3304

quid dixit aut quid tacuit? o rebus meis 3305

50 non infideles arbitrae, 3306

Nox et Diana, quae silentium regis, 3307

arcana cum fiunt sacra, 3308

nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos 3309

iram atque numen vertite. 3310

55 formidulosis dum latent silvis ferae 3311

dulci sopore languidae, 3312

senem, quod omnes rideant, adulterum 3313

latrent Suburanae canes 3314

nardo perunctum, quale non perfectius 3315

60 meae laborarint manus. 3316

quid accidit? cur dira barbarae minus 3317

venena Medeae valent, 3318

quibus superbam fugit ulta paelicem, 3319

magni Creontis filiam, 3320

65 cum palla, tabo munus inbutum, novam 3321

incendio nuptam abstulit? 3322

atqui nec herba nec latens in asperis 3323

radix fefellit me locis: 3324

indormit unctis omnium cubilibus 3325

70 oblivione paelicum. 3326

a a, solutus ambulat veneficae 3327

scientioris carmine. 3328

non usitatis, Vare, potionibus, 3329

o multa fleturum caput, 3330

75 ad me recurres nec vocata mens tua 3331

Marsis redibit vocibus: 3332

maius parabo, maius infundam tibi 3333

fastidienti poculum, 3334

priusque caelum sidet inferius mari 3335

80 tellure porrecta super, 3336

quam non amore sic meo flagres uti 3337

bitumen atris ignibus. 3338

sub haec puer iam non, ut ante, mollibus 3339

lenire verbis inpias, 3340

85 sed dubius unde rumperet silentium, 3341

misit Thyesteas preces: 3342

venena magnum fas nefasque, non valent 3343

convertere humanam vicem. 3344

diris agam vos: dira detestatio 3345

90 nulla expiatur victima. 3346

quin, ubi perire iussus exspiravero, 3347

nocturnus occurram furor 3348

petamque voltus umbra curvis unguibus, 3349

quae vis deorum est Manium, 3350

95 et inquietis adsidens praecordiis 3351

pavore somnos auferam. 3352

vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens 3353

contundet obscaenas anus. 3354

post insepulta membra different lupi 3355

100 et Esquilinae alites 3356

neque hoc parentes, heu mihi superstites, 3357

effugerit spectaculum. 3358

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016