CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi iv


commentariivarialectioprosodia

Lupis et agnis quanta sortito obtigit, 3237

tecum mihi discordia est, 3238

Hibericis peruste funibus latus 3239

et crura dura compede. 3240

5 licet superbus ambules pecunia, 3241

fortuna non mutat genus. 3242

videsne, sacram metiente te viam 3243

cum bis trium ulnarum toga, 3244

ut ora vertat huc et huc euntium 3245

10 liberrima indignatio? 3246

sectus flagellis hic triumviralibus 3247

praeconis ad fastidium 3248

arat Falerni mille fundi iugera 3249

et Appiam mannis terit 3250

15 sedilibusque magnus in primis eques 3251

Othone contempto sedet. 3252

quid attinet tot ora navium gravi 3253

rostrata duci pondere 3254

contra latrones atque servilem manum 3255

20 hoc, hoc tribuno militum?' 3256

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016