CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi ii


commentariivarialectioprosodia

Beatus ille qui procul negotiis, 3145

ut prisca gens mortalium, 3146

paterna rura bobus exercet suis 3147

solutus omni faenore 3148

5 neque excitatur classico miles truci 3149

neque horret iratum mare 3150

forumque vitat et superba civium 3151

potentiorum limina. 3152

ergo aut adulta vitium propagine 3153

10 altas maritat populos 3154

aut in reducta valle mugientium 3155

prospectat errantis greges 3156

inutilisque falce ramos amputans 3157

feliciores inserit 3158

15 aut pressa puris mella condit amphoris 3159

aut tondet infirmas ovis. 3160

vel cum decorum mitibus pomis caput 3161

Autumnus agris extulit, 3162

ut gaudet insitiva decerpens pira 3163

20 certantem et uvam purpurae, 3164

qua muneretur te, Priape, et te, pater 3165

Silvane, tutor finium. 3166

libet iacere modo sub antiqua ilice, 3167

modo in tenaci gramine: 3168

25 labuntur altis interim ripis aquae, 3169

queruntur in silvis aves 3170

fontesque lymphis obstrepunt manantibus, 3171

somnos quod invitet levis. 3172

at cum tonantis annus hibernus Iovis 3173

30 imbris nivisque conparat, 3174

aut trudit acris hinc et hinc multa cane 3175

apros in obstantis plagas 3176

aut amite levi rara tendit retia 3177

turdis edacibus dolos 3178

35 pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 3179

iucunda captat praemia. 3180

quis non malarum quas amor curas habet 3181

haec inter obliviscitur? 3182

quodsi pudica mulier in partem iuvet 3183

40 domum atque dulcis liberos, 3184

Sabina qualis aut perusta solibus 3185

pernicis uxor Apuli, 3186

sacrum vetustis exstruat lignis focum 3187

lassi sub adventum viri 3188

45 claudensque textis cratibus laetum pecus 3189

distenta siccet ubera 3190

et horna dulci vina promens dolio 3191

dapes inemptas adparet: 3192

non me Lucrina iuverint conchylia 3193

50 magisve rhombus aut scari, 3194

siquos Eois intonata fluctibus 3195

hiems ad hoc vertat mare, 3196

non Afra avis descendat in ventrem meum, 3197

non attagen Ionicus 3198

55 iucundior quam lecta de pinguissimis 3199

oliva ramis arborum 3200

aut herba lapathi prata amantis et gravi 3201

malvae salubres corpori 3202

vel agna festis caesa Terminalibus 3203

60 vel haedus ereptus lupo. 3204

has inter epulas ut iuvat pastas ovis 3205

videre properantis domum, 3206

videre fessos vomerem inversum boves 3207

collo trahentis languido 3208

65 positosque vernas, ditis examen domus, 3209

circum renidentis Lares. – 3210

haec ubi locutus faenerator Alfius, 3211

iam iam futurus rusticus, 3212

omnem redegit idibus pecuniam, 3213

70 quaerit kalendis ponere. 3214

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016