CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi ii


commentariivarialectioprosodia

Beatus ille, qui procul negotiis,

ut prisca gens mortalium,

paterna rura bobus exercet suis

solutus omni faenore,

5 neque excitatur classico miles truci,

neque horret iratum mare,

forumque vitat et superba civium

potentiorum limina.

ergo aut adulta vitium propagine

10 altas maritat populos,

aut in reducta valle mugientium

prospectat errantis greges,

inutilisque falce ramos amputans

feliciores inserit,

15 aut pressa puris mella condit amphoris,

aut tondet infirmas ovis.

vel cum decorum mitibus pomis caput

Autumnus agris extulit,

ut gaudet insitiva decerpens pira,

20 certantem et uvam purpurae,

qua muneretur te, Priape, et te, pater

Silvane, tutor finium.

libet iacere modo sub antiqua ilice,

modo in tenaci gramine

25 labuntur altis interim ripis aquae,

queruntur in silvis aves,

fontesque lymphis obstrepunt manantibus,

somnos quod invitet levis.

at cum tonantis annus hibernus Iovis

30 imbris nivisque conparat,

aut trudit acris hinc et hinc multa cane

apros in obstantis plagas,

aut amite levi rara tendit retia

turdis edacibus dolos,

35 pavidumque leporem et advenam laqueo gruem

iucunda captat praemia.

quis non malarum, quas amor curas habet

haec inter obliviscitur?

quodsi pudica mulier in partem iuvet

40 domum atque dulcis liberos,

Sabina qualis, aut perusta solibus

pernicis uxor Apuli?

sacrum vetustis exstruat lignis focum

lassi sub adventum viri,

45 claudensque textis cratibus laetum pecus

distenta siccet ubera,

et horna dulci vina promens dolio

dapes inemptas adparet

non me Lucrina iuverint conchylia,

50 magisve rhombus, aut scari

siquos Eois intonata fluctibus

hiems ad hoc vertat mare!

non Afra avis descendat in ventrem meum,

non attagen Ionicus,

55 iucundior quam lecta de pinguissimis

oliva ramis arborum,

aut herba lapathi prata amantis, et gravi

malvae salubres corpori,

vel agna festis caesa Terminalibus,

60 vel haedus ereptus lupo.

has inter epulas ut iuvat pastas ovis

videre properantis domum,

videre fessos vomerem inversum boves

collo trahentis languido,

65 positosque vernas, ditis examen domus,

circum renidentis Lares.

haec ubi locutus faenerator Alfius,

iam iam futurus rusticus,

omnem redegit Idibus pecuniam,

70 quaerit Kalendis ponere.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016