CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi i


commentariivarialectioprosodia

Ibis Liburnis inter alta navium,

amice, propugnacula,

paratus omne Caesaris periculum

subire, Maecenas, tuo.

5 quid nos, quibus te vita si superstite

iucunda, si contra gravis?

utrumne iussi persequemur otium

non dulce, ni tecum simul,

an hunc laborem, mente laturi, decet

10 qua ferre non mollis viros?

feremus, et te vel per Alpium iuga

inhospitalem et Caucasum,

vel occidentis usque ad ultimum sinum

forti sequemur pectore.

15 roges tuum labore quid iuvem meo

inbellis ac firmus parum?

comes minore sum futurus in metu,

qui maior absentis habet

ut adsidens inplumibus pullis avis

20 serpentium adlapsus timet

magis relictis, non, ut adsit, auxili

latura plus praesentibus.

libenter hoc et omne militabitur

bellum in tuae spem gratiae,

25 non ut iuvencis inligata pluribus

aratra nitantur meis,

pecusve Calabris ante sidus fervidum

Lucana mutet pascuis,

neque ut superni villa candens Tusculi

30 Circaea tangat moenia.

satis superque me benignitas tua

ditavit haud paravero,

quod aut avarus ut Chremes terra premam,

discinctus aut perdam nepos.

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016