CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

epodi i


commentariivarialectioprosodia

Ibis Liburnis inter alta navium, 3111

amice, propugnacula, 3112

paratus omne Caesaris periculum 3113

subire, Maecenas, tuo: 3114

5 quid nos, quibus te vita si superstite, 3115

iucunda, si contra, gravis? 3116

utrumne iussi persequemur otium 3117

non dulce, ni tecum simul, 3118

an hunc laborem, mente laturi decet 3119

10 qua ferre non mollis viros? 3120

feremus et te vel per Alpium iuga 3121

inhospitalem et Caucasum 3122

vel occidentis usque ad ultimum sinum 3123

forti sequemur pectore. 3124

15 roges, tuum labore quid iuvem meo 3125

inbellis ac firmus parum? 3126

comes minore sum futurus in metu, 3127

qui maior absentis habet, 3128

ut adsidens inplumibus pullis avis 3129

20 serpentium adlapsus timet, 3130

magis relictis, non, ut adsit, auxili 3131

latura plus praesentibus. 3132

libenter hoc et omne militabitur 3133

bellum, in tuae spem gratiae, 3134

25 non ut iuvencis inligata pluribus 3135

aratra nitantur meis 3136

pecusve Calabris ante sidus fervidum 3137

Lucana mutet pascuis 3138

neque ut superni villa candens Tusculi 3139

30 Circaea tangat moenia. 3140

satis superque me benignitas tua 3141

ditavit, haud paravero 3142

quod aut avarus ut Chremes terra premam, 3143

discinctus aut perdam nepos. 3144

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016