òåêñò ïåðåâîäû ãðèíôåëüä commentarii varialectio prosodia
Phoebe silvarumque potens Diana, 3035
lucidum caeli decus, o colendi 3036
semper et culti, date quae precamur 3037
tempore sacro, 3038
5 quo Sibyllini monuere versus 3039
virgines lectas puerosque castos 3040
dis, quibus septem placuere colles, 3041
dicere carmen. 3042
alme Sol, curru nitido diem qui 3043
10 promis et celas aliusque et idem 3044
nasceris, possis nihil urbe Roma 3045
visere maius. 3046
Rite maturos aperire partus 3047
lenis, Ilithyia, tuere matres, 3048
15 sive tu Lucina probas vocari 3049
seu Genitalis: 3050
diva, producas subolem patrumque 3051
prosperes decreta super iugandis 3052
feminis prolisque novae feraci 3053
20 lege marita, 3054
certus undenos deciens per annos 3055
orbis ut cantus referatque ludos 3056
ter die claro totiensque grata 3057
nocte frequentis. 3058
25 Vosque, veraces cecinisse Parcae, 3059
quod semel dictum est stabilisque rerum 3060
terminus servet, bona iam peractis 3061
iungite fata. 3062
fertilis frugum pecorisque Tellus 3063
30 spicea donet Cererem corona; 3064
nutriant fetus et aquae salubres 3065
et Iovis aurae. 3066
condito mitis placidusque telo 3067
supplices audi pueros, Apollo; 3068
35 siderum regina bicornis, audi, 3069
Luna, puellas. 3070
Roma si vestrum est opus Iliaeque 3071
litus Etruscum tenuere turmae, 3072
iussa pars mutare lares et urbem 3073
40 sospite cursu, 3074
cui per ardentem sine fraude Troiam 3075
castus Aeneas patriae superstes 3076
liberum munivit iter, daturus 3077
plura relictis: 3078
45 di, probos mores docili iuventae, 3079
di, senectuti placidae quietem, 3080
Romulae genti date remque prolemque 3081
et decus omne. 3082
Quaeque vos bobus veneratur albis 3083
50 clarus Anchisae Venerisque sanguis, 3084
impetret, bellante prior, iacentem 3085
lenis in hostem. 3086
iam mari terraque manus potentis 3087
Medus Albanasque timet securis, 3088
55 iam Scythae responsa petunt, superbi 3089
nuper et Indi. 3090
iam Fides et Pax et Honos Pudorque 3091
priscus et neglecta redire Virtus 3092
audet adparetque beata pleno 3093
60 Copia cornu. 3094
Augur et fulgente decorus arcu 3095
Phoebus acceptusque novem Camenis, 3096
qui salutari levat arte fessos 3097
corporis artus, 3098
65 si Palatinas videt aequos aras, 3099
remque Romanam Latiumque felix 3100
alterum in lustrum meliusque semper 3101
prorogat aevum, 3102
quaeque Aventinum tenet Algidumque, 3103
70 quindecim Diana preces virorum 3104
curat et votis puerorum amicas 3105
adplicat auris. 3106
Haec Iovem sentire deosque cunctos 3107
spem bonam certamque domum reporto, 3108
75 doctus et Phoebi chorus et Dianae 3109
dicere laudes. 3110
Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.