CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv xiv


commentariivarialectioprosodia

Quae cura patrum quaeve Quiritium 2951

plenis honorum muneribus tuas, 2952

Auguste, virtutes in aevum 2953

per titulos memoresque fastus 2954

 

5 aeternet, o qua sol habitabilis 2955

inlustrat oras, maxime principum, 2956

quem legis expertes Latinae 2957

Vindelici didicere nuper, 2958

 

quid Marte posses. milite nam tuo 2959

10 Drusus Genaunos, inplacidum genus, 2960

Breunosque velocis et arces 2961

Alpibus inpositas tremendis 2962

 

deiecit acer plus vice simplici, 2963

maior Neronum mox grave proelium 2964

15 conmisit immanisque Raetos 2965

auspiciis pepulit secundis, 2966

 

spectandus in certamine Martio 2967

devota morti pectora liberae 2968

quantis fatigaret ruinis, 2969

20 indomitas prope qualis undas 2970

 

exercet Auster Pleiadum choro 2971

scindente nubis, inpiger hostium 2972

vexare turmas et frementem 2973

mittere equum medios per ignis. 2974

 

25 sic tauriformis volvitur Aufidus, 2975

qui regna Dauni praefluit Apuli, 2976

cum saevit horrendamque cultis 2977

diluviem meditatur agris, 2978

 

ut barbarorum Claudius agmina 2979

30 ferrata vasto diruit impetu 2980

primosque et extremos metendo 2981

stravit humum sine clade victor, 2982

 

te copias, te consilium et tuos 2983

praebente divos. nam tibi quo die 2984

35 portus Alexandrea supplex 2985

et vacuam patefecit aulam, 2986

 

Fortuna lustro prospera tertio 2987

belli secundos reddidit exitus 2988

laudemque et optatum peractis 2989

40 imperiis decus adrogavit. 2990

 

te Cantaber non ante domabilis 2991

Medusque et Indus, te profugus Scythes 2992

miratur, o tutela praesens 2993

Italiae dominaeque Romae. 2994

 

45 te fontium qui celat origines 2995

Nilusque et Hister, te rapidus Tigris, 2996

te beluosus qui remotis 2997

obstrepit Oceanus Britannis, 2998

 

te non paventis funera Galliae 2999

50 duraeque tellus audit Hiberiae, 3000

te caede gaudentes Sygambri 3001

conpositis venerantur armis. 3002

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016