CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv xii


commentariivarialectioprosodia

Iam veris comites, quae mare temperant, 2895

inpellunt animae lintea Thraciae, 2896

iam nec prata rigent nec fluvii strepunt 2897

hiberna nive turgidi. 2898

 

5 nidum ponit Ityn flebiliter gemens 2899

infelix avis et Cecropiae domus 2900

aeternum opprobrium, quod male barbaras 2901

regum est ulta libidines. 2902

 

dicunt in tenero gramine pinguium 2903

10 custodes ovium carmina fistula 2904

delectantque deum, cui pecus et nigri 2905

colles Arcadiae placent. 2906

 

adduxere sitim tempora, Vergili. 2907

sed pressum Calibus ducere Liberum 2908

15 si gestis, iuvenum nobilium cliens, 2909

nardo vina merebere. 2910

 

nardi parvus onyx eliciet cadum, 2911

qui nunc Sulpiciis accubat horreis, 2912

spes donare novas largus amaraque 2913

20 curarum eluere efficax. 2914

 

ad quae si properas gaudia, cum tua 2915

velox merce veni: non ego te meis 2916

inmunem meditor tinguere poculis, 2917

plena dives ut in domo. 2918

 

25 verum pone moras et studium lucri 2919

nigrorumque memor, dum licet, ignium 2920

misce stultitiam consiliis brevem: 2921

dulce est desipere in loco. 2922

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016