ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv xi


òåêñò • ïåðåâîäûcommentariivarialectioprosodia

Est mihi nonum superantis annum

plenus Albani cadus, est in horto,

Phylli, nectendis apium coronis,

est hederae vis

 

5 multa, qua crinis religata fulges;

ridet argento domus, ara castis

vincta verbenis avet immolato

spargier agno;

 

cuncta festinat manus, huc et illuc

10 cursitant mixtae pueris puellae,

sordidum flammae trepidant rotantes

vertice fumum.

 

ut tamen noris, quibus advoceris

gaudiis, Idus tibi sunt agendae,

15 qui dies mensem Veneris marinae

findit Aprilem,

 

iure sollemnis mihi sanctiorque

paene natali proprio, quod ex hac

luce Maecenas meus adfluentis

20 ordinat annos.

 

Telephum, quem tu petis, occupavit

non tuae sortis iuvenem puella

dives et lasciva tenetque grata

compede vinctum.

 

25 terret ambustus Phaethon avaras

spes et exemplum grave praebet ales

Pegasus terrenum equitem gravatus

Bellerophontem,

 

semper ut te digna sequare et ultra

30 quam licet sperare nefas putando

disparem vites. age iam, meorum

finis amorum

 

– non enim posthac alia calebo

femina – condisce modos, amanda

35 voce quos reddas: minuentur atrae

carmine curae.

 

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016