CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv ix


commentariivarialectioprosodia

Ne forte credas interitura quae 2799

longe sonantem natus ad Aufidum 2800

non ante volgatas per artis 2801

verba loquor socianda chordis: 2802

 

5 non, si priores Maeonius tenet 2803

sedes Homerus, Pindaricae latent 2804

Ceaeque et Alcaei minaces 2805

Stesichorique graves Camenae, 2806

 

nec, siquid olim lusit Anacreon, 2807

10 delevit aetas; spirat adhuc amor 2808

vivuntque conmissi calores 2809

Aeoliae fidibus puellae. 2810

 

non sola comptos arsit adulteri 2811

crinis et aurum vestibus inlitum 2812

15 mirata regalisque cultus 2813

et comites Helene Lacaena, 2814

 

primusve Teucer tela Cydonio 2815

direxit arcu, non semel Ilios 2816

vexata, non pugnavit ingens 2817

20 Idomeneus Sthenelusve solus 2818

 

dicenda Musis proelia, non ferox 2819

Hector vel acer Deiphobus gravis 2820

excepit ictus pro pudicis 2821

coniugibus puerisque primus. 2822

 

25 vixere fortes ante Agamemnona 2823

multi; sed omnes inlacrimabiles 2824

urgentur ignotique longa 2825

nocte, carent quia vate sacro. 2826

 

paulum sepultae distat inertiae 2827

30 celata virtus. non ego te meis 2828

chartis inornatum silebo 2829

totve tuos patiar labores 2830

 

inpune, Lolli, carpere lividas 2831

obliviones: est animus tibi 2832

35 rerumque prudens et secundis 2833

temporibus dubiisque rectus, 2834

 

vindex avarae fraudis et abstinens 2835

ducentis ad se cuncta pecuniae, 2836

consulque non unius anni, 2837

40 sed quotiens bonus atque fidus 2838

 

iudex honestum praetulit utili, 2839

reiecit alto dona nocentium 2840

voltu, per obstantis catervas 2841

explicuit sua victor arma. 2842

 

45 non possidentem multa vocaveris 2843

recte beatum; rectius occupat 2844

nomen beati, qui deorum 2845

muneribus sapienter uti 2846

 

duramque callet pauperiem pati 2847

50 peiusque leto flagitium timet, 2848

non ille pro caris amicis 2849

aut patria timidus perire. 2850

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016