CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv viii


commentariivarialectioprosodia

Donarem pateras grataque commodus, 2765

Censorine, meis aera sodalibus, 2766

donarem tripodas, praemia fortium 2767

Graiorum, neque tu pessuma munerum 2768

5 ferres, divite me scilicet artium 2769

quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, 2770

hic saxo, liquidis ille coloribus 2771

sollers nunc hominem ponere, nunc deum. 2772

sed non haec mihi vis, nec tibi talium 2773

10 res est aut animus deliciarum egens: 2774

gaudes carminibus; carmina possumus 2775

donare, et pretium dicere muneri. 2776

non incisa notis marmora publicis, 2777

per quae spiritus et vita redit bonis 2778

15 post mortem ducibus, [non celeres fugae 2779

reiectaeque retrorsum Hannibalis minae 2780

non incendia Karthaginis inpiae 2781

eius qui domita nomen ab Africa 2782

lucratus rediit, clarius indicant 2783

20 laudes quam Calabrae Pierides, neque 2784

si chartae sileant quod bene feceris, 2785

mercedem tuleris. quid foret Iliae 2786

Mavortisque puer, si taciturnitas 2787

obstaret meritis invida Romuli? 2788

25 ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 2789

virtus et favor et lingua potentium 2790

vatum divitibus consecrat insulis. 2791

[dignum laude virum Musa vetat mori] 2792

caelo Musa beat. sic Iovis interest 2793

30 optatis epulis inpiger Hercules, 2794

clarum Tyndaridae sidus ab infimis 2795

quassas eripiunt aequoribus ratis, 2796

[ornatus viridi tempora pampino] 2797

Liber vota bonos ducit ad exitus. 2798

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016