CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv vii


commentariivarialectioprosodia

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis 2737

arboribusque comae; 2738

mutat terra vices, et decrescentia ripas 2739

flumina praetereunt. 2740

5 Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 2741

ducere nuda choros. 2742

inmortalia ne speres, monet annus et almum 2743

quae rapit hora diem. 2744

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, 2745

10 interitura, simul 2746

pomifer autumnus fruges effuderit, et mox 2747

bruma recurrit iners. 2748

damna tamen celeres reparant caelestia lunae: 2749

nos ubi decidimus 2750

15 quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, 2751

pulvis et umbra sumus. 2752

quis scit an adiciant hodiernae crastina summae 2753

tempora di superi? 2754

cuncta manus avidas fugient heredis, amico 2755

20 quae dederis animo. 2756

cum semel occideris et de te splendida Minos 2757

fecerit arbitria, 2758

non, Torquate, genus, non te facundia, non te 2759

restituet pietas. 2760

25 infernis neque enim tenebris Diana pudicum 2761

liberat Hippolytum 2762

nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro 2763

vincula Pirithoo. 2764

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016