CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv vi


commentariivarialectioprosodia

Dive, quem proles Niobaea magnae 2693

vindicem linguae Tityosque raptor 2694

sensit et Troiae prope victor altae 2695

Pthius Achilles, 2696

 

5 ceteris maior, tibi miles inpar, 2697

filius quamvis Thetidis marinae 2698

Dardanas turris quateret tremenda 2699

cuspide pugnax – 2700

 

ille, mordaci velut icta ferro 2701

10 pinus aut inpulsa cupressus Euro, 2702

procidit late posuitque collum in 2703

pulvere Teucro; 2704

 

ille non inclusus equo Minervae 2705

sacra mentito male feriatos 2706

15 Troas et laetam Priami choreis 2707

falleret aulam, 2708

 

sed palam captis gravis, heu nefas, heu 2709

nescios fari pueros Achivis 2710

ureret flammis, etiam latentem 2711

20 matris in alvo, 2712

 

ni tuis flexus Venerisque gratae 2713

vocibus divom pater adnuisset 2714

rebus Aeneae potiore ductos 2715

alite muros: 2716

 

25 doctor argutae fidicen Thaliae, 2717

Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis, 2718

Dauniae defende decus Camenae, 2719

levis Agyieu. 2720

 

spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem 2721

30 carminis nomenque dedit poetae: 2722

virginum primae puerique claris 2723

patribus orti, 2724

 

Deliae tutela deae, fugacis 2725

lyncas et cervos cohibentis arcu, 2726

35 Lesbium servate pedem meique 2727

pollicis ictum, 2728

 

rite Latonae puerum canentes, 2729

rite crescentem face Noctilucam, 2730

prosperam frugum celeremque pronos 2731

40 volvere mensis. 2732

 

nupta iam dices ego dis amicum, 2733

saeculo festas referente luces, 2734

reddidi carmen docilis modorum 2735

vatis Horati. 2736

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016