CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv v


commentariivarialectioprosodia

Divis orte bonis, optume Romulae 2653

custos gentis, abes iam nimium diu: 2654

maturum reditum pollicitus patrum 2655

sancto concilio, redi. 2656

 

5 lucem redde tuae, dux bone, patriae. 2657

instar veris enim voltus ubi tuus 2658

adfulsit populo, gratior it dies 2659

et soles melius nitent. 2660

 

ut mater iuvenem, quem Notus invido 2661

10 flatu Carpathii trans maris aequora 2662

cunctantem spatio longius annuo 2663

dulci distinet a domo, 2664

 

votis ominibusque et precibus vocat 2665

curvo nec faciem litore dimovet, 2666

15 sic desideriis icta fidelibus 2667

quaerit patria Caesarem. 2668

 

tutus bos etenim rura perambulat, 2669

nutrit rura Ceres almaque Faustitas, 2670

pacatum volitant per mare navitae, 2671

20 culpari metuit fides, 2672

 

nullis polluitur casta domus stupris, 2673

mos et lex maculosum edomuit nefas, 2674

laudantur simili prole puerperae, 2675

culpam poena premit comes. 2676

 

25 quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, 2677

quis Germania quos horrida parturit 2678

fetus incolumi Caesare? quis ferae 2679

bellum curet Hiberiae? 2680

 

condit quisque diem collibus in suis 2681

30 et vitem viduas ducit ad arbores; 2682

hinc ad vina redit laetus et alteris 2683

te mensis adhibet deum. 2684

 

te multa prece, te prosequitur mero 2685

defuso pateris, et Laribus tuum 2686

35 miscet numen, uti Graecia Castoris 2687

et magni memor Herculis. 2688

 

longas o utinam, dux bone, ferias 2689

praestes Hesperiae dicimus integro 2690

sicci mane die, dicimus uvidi, 2691

40 cum sol Oceano subest. 2692

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016