CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv iv


commentariivarialectioprosodia

Qualem ministrum fulminis alitem, 2577

cui rex deorum regnum in avis vagas 2578

permisit expertus fidelem 2579

Iuppiter in Ganymede flavo, 2580

 

5 olim iuventas et patrius vigor 2581

nido laborum propulit inscium 2582

vernique iam nimbis remotis 2583

insolitos docuere nisus 2584

 

venti paventem, mox in ovilia 2585

10 demisit hostem vividus impetus, 2586

nunc in reluctantis dracones 2587

egit amor dapis atque pugnae, 2588

 

qualemve laetis caprea pascuis 2589

intenta fulvae matris ab ubere 2590

15 iam lacte depulsum leonem 2591

dente novo peritura vidit: 2592

 

videre Raetis bella sub Alpibus 2593

Drusum gerentem Vindelici; quibus 2594

mos unde deductus per omne 2595

20 tempus Amazonia securi 2596

 

dextras obarmet, quaerere distuli, 2597

nec scire fas est omnia; sed diu 2598

lateque victrices catervae 2599

consiliis iuvenis revictae 2600

 

25 sensere, quid mens rite, quid indoles 2601

nutrita faustis sub penetralibus 2602

posset, quid Augusti paternus 2603

in pueros animus Nerones. 2604

 

fortes creantur fortibus et bonis; 2605

30 est in iuvencis, est in equis patrum 2606

virtus neque inbellem feroces 2607

progenerant aquilae columbam. 2608

 

doctrina sed vim promovet insitam 2609

rectique cultus pectora roborant; 2610

35 utcumque defecere mores, 2611

indecorant bene nata culpae. 2612

 

quid debeas, o Roma, Neronibus, 2613

testis Metaurum flumen et Hasdrubal 2614

devictus et pulcher fugatis 2615

40 ille dies Latio tenebris 2616

 

qui primus alma risit adorea, 2617

dirus per urbis Afer ut Italas 2618

ceu flamma per taedas vel Eurus 2619

per Siculas equitavit undas. 2620

 

45 post hoc secundis usque laboribus 2621

Romana pubes crevit et inpio 2622

vastata Poenorum tumultu 2623

fana deos habuere rectos, 2624

 

dixitque tandem perfidus Hannibal: 2625

50 cervi, luporum praeda rapacium, 2626

sectamur ultro quos opimus 2627

fallere et effugere est triumphus. 2628

 

gens, quae cremato fortis ab Ilio 2629

iactata Tuscis aequoribus sacra 2630

55 natosque maturosque patres 2631

pertulit Ausonias ad urbis, 2632

 

duris ut ilex tonsa bipennibus 2633

nigrae feraci frondis in Algido, 2634

per damna, per caedis ab ipso 2635

60 ducit opes animumque ferro. 2636

 

non hydra secto corpore firmior 2637

vinci dolentem crevit in Herculem 2638

monstrumve submisere Colchi 2639

maius Echioniaeve Thebae. 2640

 

65 merses profundo, pulcrior evenit; 2641

luctere, multa proruet integrum 2642

cum laude victorem geretque 2643

proelia coniugibus loquenda. 2644

 

Carthagini iam non ego nuntios 2645

70 mittam superbos: occidit, occidit 2646

spes omnis et fortuna nostri 2647

nominis Hasdrubale interempto. 2648

 

nil Claudiae non perficient manus, 2649

quas et benigno numine Iuppiter 2650

75 defendit et curae sagaces 2651

expediunt per acuta belli. 2652

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016