ÊÂÈÍÒ ÃÎÐÀÖÈÉ ÔËÀÊÊ • ÏÅÐÅÂÎÄÛ È ÌÀÒÅÐÈÀËÛ
CARM. ICARM. IICARM. IIICARM. IVCARM. SAEC.EP.SERM. ISERM. IIEPIST. IEPIST. IIA. P.

carmina iv iii


òåêñò • ïåðåâîäûãðèíôåëüäcommentariivarialectioprosodia

Quem tu, Melpomene, semel

nascentem placido lumine videris,

illum non labor Isthmius

clarabit pugilem, non equos inpiger

5 curru ducet Achaico

victorem, neque res bellica Deliis

ornatum foliis ducem,

quod regum tumidas contuderit minas,

ostendet Capitolio:

10 sed quae Tibur aquae fertile praefluunt

et spissae nemorum comae

fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae, principis urbium,

dignatur suboles inter amabilis

15 vatum ponere me choros,

et iam dente minus mordeor invido.

o testudinis aureae

dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,

o mutis quoque piscibus

20 donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est,

quod monstror digito praetereuntium

Romanae fidicen lyrae;

quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

Íà ñàéòå èñïîëüçóåòñÿ ãðå÷åñêèé øðèôò.


ÌÀÒÅÐÈÀËÛ • ÀÂÒÎÐÛ • HORATIUS.RU
© Ñåâåð Ã. Ì., 20082016