CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv iii


commentariivarialectioprosodia

Quem tu, Melpomene, semel 2553

nascentem placido lumine videris, 2554

illum non labor Isthmius 2555

clarabit pugilem, non equos inpiger 2556

5 curru ducet Achaico 2557

victorem, neque res bellica Deliis 2558

ornatum foliis ducem, 2559

quod regum tumidas contuderit minas, 2560

ostendet Capitolio: 2561

10 sed quae Tibur aquae fertile praefluunt 2562

et spissae nemorum comae 2563

fingent Aeolio carmine nobilem. 2564

Romae, principis urbium, 2565

dignatur suboles inter amabilis 2566

15 vatum ponere me choros, 2567

et iam dente minus mordeor invido. 2568

o testudinis aureae 2569

dulcem quae strepitum, Pieri, temperas, 2570

o mutis quoque piscibus 2571

20 donatura cycni, si libeat, sonum, 2572

totum muneris hoc tui est, 2573

quod monstror digito praetereuntium 2574

Romanae fidicen lyrae; 2575

quod spiro et placeo, si placeo, tuum est. 2576

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016