CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv ii


commentariivarialectioprosodia

Pindarum quisquis studet aemulari, 2493

Iulle, ceratis ope Daedalea 2494

nititur pinnis, vitreo daturus 2495

nomina ponto. 2496

 

5 monte decurrens velut amnis, imbres 2497

quem super notas aluere ripas, 2498

fervet inmensusque ruit profundo 2499

Pindarus ore, 2500

 

laurea donandus Apollinari, 2501

10 seu per audacis nova dithyrambos 2502

verba devolvit numerisque fertur 2503

lege solutis, 2504

 

seu deos regesque canit, deorum 2505

sanguinem, per quos cecidere iusta 2506

15 morte Centauri, cecidit tremendae 2507

flamma Chimaerae, 2508

 

sive quos Elea domum reducit 2509

palma caelestis pugilemve equomve 2510

dicit et centum potiore signis 2511

20 munere donat, 2512

 

flebili sponsae iuvenemve raptum 2513

plorat et viris animumque moresque 2514

aureos educit in astra nigroque 2515

invidet Orco. 2516

 

25 multa Dircaeum levat aura cycnum, 2517

tendit, Antoni, quotiens in altos 2518

nubium tractus: ego apis Matinae 2519

more modoque, 2520

 

grata carpentis thyma per laborem 2521

30 plurimum, circa nemus uvidique 2522

Tiburis ripas operosa parvos 2523

carmina fingo. 2524

 

concines maiore poeta plectro 2525

Caesarem, quandoque trahet ferocis 2526

35 per sacrum clivum merita decorus 2527

fronde Sygambros, 2528

 

quo nihil maius meliusve terris 2529

fata donavere bonique divi 2530

nec dabunt, quamvis redeant in aurum 2531

40 tempora priscum; 2532

 

concines laetosque dies et urbis 2533

publicum ludum super inpetrato 2534

fortis Augusti reditu forumque 2535

litibus orbum. 2536

 

45 tum meae, si quid loquar audiendum, 2537

vocis accedet bona pars et o sol 2538

pulcer, o laudande canam recepto 2539

Caesare felix. 2540

 

teque, dum procedis, io Triumphe, 2541

50 non semel dicemus, io Triumphe, 2542

civitas omnis dabimusque divis 2543

tura benignis. 2544

 

te decem tauri totidemque vaccae, 2545

me tener solvet vitulus, relicta 2546

55 matre qui largis iuvenescit herbis 2547

in mea vota, 2548

 

fronte curvatos imitatus ignis 2549

tertium lunae referentis ortum, 2550

qua notam duxit, niveus videri, 2551

60 cetera fulvos. 2552

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016