CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iv i


commentariivarialectioprosodia

Intermissa, Venus, diu 2453

rursus bella moves? parce precor, precor. 2454

non sum qualis eram bonae 2455

sub regno Cinarae. desine, dulcium 2456

5 mater saeva Cupidinum, 2457

circa lustra decem flectere mollibus 2458

iam durum imperiis; abi, 2459

quo blandae iuvenum te revocant preces. 2460

tempestivius in domum 2461

10 Pauli purpureis ales oloribus 2462

comissabere Maximi, 2463

si torrere iecur quaeris idoneum. 2464

namque et nobilis et decens 2465

et pro sollicitis non tacitus reis 2466

15 et centum puer artium 2467

late signa feret militiae tuae, 2468

et quandoque potentior 2469

largi muneribus riserit aemuli, 2470

Albanos prope te lacus 2471

20 ponet marmoream sub trabe citrea. 2472

illic plurima naribus 2473

duces tura lyraque et Berecyntia 2474

delectabere tibia 2475

mixtis carminibus non sine fistula; 2476

25 illic bis pueri die 2477

numen cum teneris virginibus tuum 2478

laudantes pede candido 2479

in morem Salium ter quatient humum. 2480

me nec femina nec puer 2481

30 iam nec spes animi credula mutui 2482

nec certare iuvat mero 2483

nec vincire novis tempora floribus. 2484

sed cur heu, Ligurine, cur 2485

manat rara meas lacrima per genas? 2486

35 cur facunda parum decoro 2487

inter verba cadit lingua silentio? 2488

nocturnis ego somniis 2489

iam captum teneo, iam volucrem sequor 2490

te per gramina Martii 2491

40 campi, te per aquas, dure, volubilis. 2492

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016