CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxx


commentariivarialectioprosodia

Exegi monumentum aere perennius 2437

regalique situ pyramidum altius, 2438

quod non imber edax, non aquilo impotens 2439

possit diruere aut innumerabilis 2440

5 annorum series et fuga temporum. 2441

non omnis moriar multaque pars mei 2442

vitabit Libitinam: usque ego postera 2443

crescam laude recens, dum Capitolium 2444

scandet cum tacita virgine pontifex: 2445

10 dicar, qua violens obstrepit Aufidus 2446

et qua pauper aquae Daunus agrestium 2447

regnavit populorum, ex humili potens 2448

princeps Aeolium carmen ad Italos 2449

deduxisse modos. sume superbiam 2450

15 quaesitam meritis et mihi Delphica 2451

lauro cinge volens, Melpomene, comam. 2452

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016