CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxix


commentariivarialectioprosodia

Tyrrhena regum progenies, tibi 2373

non ante verso lene merum cado 2374

cum flore, Maecenas, rosarum et 2375

pressa tuis balanus capillis 2376

 

5 iamdudum apud me est: eripe te morae, 2377

ne semper udum Tibur et Aefulae 2378

declive contempleris arvom et 2379

Telegoni iuga parricidae. 2380

 

fastidiosam desere copiam et 2381

10 molem propinquam nubibus arduis: 2382

omitte mirari beatae 2383

fumum et opes strepitumque Romae. 2384

 

plerumque gratae divitibus vices 2385

mundaeque parvo sub lare pauperum 2386

15 cenae sine aulaeis et ostro 2387

sollicitam explicuere frontem. 2388

 

iam clarus occultum Andromedae pater 2389

ostendit ignem, iam Procyon furit 2390

et stella vesani Leonis 2391

20 sole dies referente siccos; 2392

 

iam pastor umbras cum grege languido 2393

rivomque fessus quaerit et horridi 2394

dumeta Silvani caretque 2395

ripa vagis taciturna ventis: 2396

 

25 tu civitatem quis deceat status 2397

curas et urbi sollicitus times, 2398

quid Seres et regnata Cyro 2399

Bactra parent Tanaisque discors. 2400

 

prudens futuri temporis exitum 2401

30 caliginosa nocte premit deus 2402

ridetque, si mortalis ultra 2403

fas trepidat. quod adest memento 2404

 

conponere aequos: cetera fluminis 2405

ritu feruntur, nunc medio alveo 2406

35 cum pace delabentis Etruscum 2407

in mare, nunc lapides adesos 2408

 

stirpisque raptas et pecus et domos 2409

volventis una, non sine montium 2410

clamore vicinaeque silvae, 2411

40 cum fera diluvies quietos 2412

 

inritat amnis. ille potens sui 2413

laetusque deget, cui licet in diem 2414

dixisse vixi. cras vel atra 2415

nube polum pater occupato 2416

 

45 vel sole puro; non tamen inritum 2417

quodcumque retro est efficiet neque 2418

diffinget infectumque reddet 2419

quod fugiens semel hora vexit. 2420

 

Fortuna saevo laeta negotio et 2421

50 ludum insolentem ludere pertinax 2422

transmutat incertos honores, 2423

nunc mihi nunc alii benigna. 2424

 

laudo manentem: si celeris quatit 2425

pinnas, resigno quae dedit et mea 2426

55 virtute me involvo probamque 2427

pauperiem sine dote quaero. 2428

 

non est meum, si mugiat Africis 2429

malus procellis, ad miseras preces 2430

decurrere et votis pacisci, 2431

60 ne Cypriae Tyriaeque merces 2432

 

addant avaro divitias mari: 2433

tunc me biremis praesidio scaphae 2434

tutum per Aegaeos tumultus 2435

aura feret geminusque Pollux. 2436

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016