CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxviii


commentariivarialectioprosodia

Festo quid potius die 2357

Neptuni faciam? prome reconditum, 2358

Lyde, strenua Caecubum 2359

munitaeque adhibe vim sapientiae. 2360

5 inclinare meridiem 2361

sentis et, veluti stet volucris dies, 2362

parcis deripere horreo 2363

cessantem Bibuli consulis amphoram? 2364

nos cantabimus invicem 2365

10 Neptunum et viridis Nereidum comas: 2366

tu curva recines lyra 2367

Latonam et celeris spicula Cynthiae: 2368

summo carmine, quae Cnidon 2369

fulgentisque tenet Cycladas et Paphon 2370

15 iunctis visit oloribus, 2371

dicetur merita Nox quoque nenia. 2372

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016