CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxvii


commentariivarialectioprosodia

Inpios parrae recinentis omen 2281

ducat et praegnans canis aut ab agro 2282

rava decurrens lupa Lanuvino 2283

fetaque volpes; 2284

 

5 rumpat et serpens iter institutum, 2285

si per obliquom similis sagittae 2286

terruit mannos. ego cui timebo 2287

providus auspex, 2288

 

antequam stantis repetat paludes 2289

10 imbrium divina avis imminentium, 2290

oscinem corvum prece suscitabo 2291

solis ab ortu. 2292

 

sis licet felix, ubicumque mavis, 2293

et memor nostri, Galatea, vivas 2294

15 teque nec laevos vetet ire picus 2295

nec vaga cornix. 2296

 

sed vides, quanto trepidet tumultu 2297

pronus Orion? ego quid sit ater 2298

Hadriae novi sinus et quid albus 2299

20 peccet Iapyx. 2300

 

hostium uxores puerique caecos 2301

sentiant motus orientis Austri et 2302

aequoris nigri fremitum et trementis 2303

verbere ripas. 2304

 

25 sic et Europe niveum doloso 2305

credidit tauro latus et scatentem 2306

beluis pontum mediasque fraudes 2307

palluit audax. 2308

 

nuper in pratis studiosa florum et 2309

30 debitae Nymphis opifex coronae 2310

nocte sublustri nihil astra praeter 2311

vidit et undas. 2312

 

quae simul centum tetigit potentem 2313

oppidis Creten, pater, o relictum 2314

35 filiae nomen pietasque dixit 2315

victa furore! 2316

 

unde quo veni? levis una mors est 2317

virginum culpae. vigilansne ploro 2318

turpe conmissum an vitiis carentem 2319

40 ludit imago 2320

 

vana, quae porta fugiens eburna 2321

somnium ducit? meliusne fluctus 2322

ire per longos fuit an recentis 2323

carpere flores? 2324

 

45 siquis infamem mihi nunc iuvencum 2325

dedat iratae, lacerare ferro et 2326

frangere enitar modo multum amati 2327

cornua monstri. 2328

 

inpudens liqui patrios penates: 2329

50 inpudens Orcum moror. o deorum 2330

siquis haec audis, utinam inter errem 2331

nuda leones; 2332

 

antequam turpis macies decentis 2333

occupet malas teneraeque sucus 2334

55 defluat praedae, speciosa quaero 2335

pascere tigris. 2336

 

vilis Europe, pater urget absens, 2337

quid mori cessas? potes hac ab orno 2338

pendulum zona bene te secuta 2339

60 laedere collum. 2340

 

sive te rupes et acuta leto 2341

saxa delectant, age te procellae 2342

crede veloci; nisi erile mavis 2343

carpere pensum 2344

 

65 regius sanguis dominaeque tradi 2345

barbarae paelex. aderat querenti 2346

perfidum ridens Venus et remisso 2347

filius arcu. 2348

 

mox ubi lusit satis, abstineto 2349

70 dixit irarum calidaeque rixae, 2350

cum tibi invisus laceranda reddet 2351

cornua taurus. 2352

 

uxor invicti Iovis esse nescis. 2353

mitte singultus; bene ferre magnam 2354

75 disce fortunam: tua sectus orbis 2355

nomina ducet. 2356

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016