CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxvi


commentariivarialectioprosodia

Vixi puellis nuper idoneus 2269

et militavi non sine gloria: 2270

nunc arma defunctumque bello 2271

barbiton hic paries habebit, 2272

 

5 laevom marinae qui Veneris latus 2273

custodit: hic, hic ponite lucida 2274

funalia et vectis et arcus 2275

oppositis foribus minacis. 2276

 

o quae beatam diva tenes Cyprum et 2277

10 Memphin carentem Sithonia nive, 2278

regina, sublimi flagello 2279

tange Chloen semel arrogantem. 2280

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016