CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxvi


commentariivarialectioprosodia

Vixi puellis nuper idoneus,

et militavi non sine gloria 

nunc arma defunctumque bello

barbiton hic paries habebit,

 

5 laevum marinae qui Veneris latus

custodit,  hic, hic ponite lucida

funalia, et vectis, et arcus,

oppositis foribus minacis.

 

o quae beatam diva tenes Cyprum, et

10 Memphin, carentem Sithonia nive, 

regina, sublimi flagello

tange Chloen, semel arrogantem.

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016