CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxv


commentariivarialectioprosodia

Quo me, Bacche, rapis tui 2249

plenum? quae nemora aut quos agor in specus 2250

velox mente nova? quibus 2251

antris egregii Caesaris audiar 2252

5 aeternum meditans decus 2253

stellis inserere et consilio Iovis? 2254

dicam insigne, recens, adhuc 2255

indictum ore alio. non secus in iugis 2256

exsomnis stupet Euhias 2257

10 Hebrum prospiciens et nive candidam 2258

Thracen ac pede barbaro 2259

lustratam Rhodopen, ut mihi devio 2260

ripas et vacuum nemus 2261

mirari libet. o Naiadum potens 2262

15 Baccharumque valentium 2263

proceras manibus vertere fraxinos, 2264

nil parvum aut humili modo, 2265

nil mortale loquar. dulce periculum est, 2266

o Lenaee, sequi deum 2267

20 cingentem viridi tempora pampino. 2268

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016