CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxiv


commentariivarialectioprosodia

Intactis opulentior 2185

thesauris Arabum et divitis Indiae 2186

caementis licet occupes 2187

terrenum omne tuis et mare publicum: 2188

5 si figit adamantinos 2189

summis verticibus dira Necessitas 2190

clavos, non animum metu, 2191

non mortis laqueis expedies caput. 2192

campestres melius Scythae, 2193

10 quorum plaustra vagas rite trahunt domos, 2194

vivunt et rigidi Getae, 2195

inmetata quibus iugera liberas 2196

fruges et Cererem ferunt 2197

nec cultura placet longior annua 2198

15 defunctumque laboribus 2199

aequali recreat sorte vicarius. 2200

illic matre carentibus 2201

privignis mulier temperat innocens 2202

nec dotata regit virum 2203

20 coniunx nec nitido fidit adultero; 2204

dos est magna parentium 2205

virtus et metuens alterius viri 2206

certo foedere castitas, 2207

et peccare nefas, aut pretium est mori. 2208

25 o quisquis volet inpias 2209

caedis et rabiem tollere civicam, 2210

si quaeret pater urbium 2211

subscribi statuis, indomitam audeat 2212

refrenare licentiam, 2213

30 clarus postgenitis, quatenus, heu nefas, 2214

virtutem incolumem odimus, 2215

sublatam ex oculis quaerimus invidi. 2216

quid tristes querimoniae, 2217

si non supplicio culpa reciditur, 2218

35 quid leges sine moribus 2219

vanae proficiunt, si neque fervidis 2220

pars inclusa caloribus 2221

mundi nec Boreae finitimum latus 2222

durataeque solo nives 2223

40 mercatorem abigunt, horrida callidi 2224

vincunt aequora navitae, 2225

magnum pauperies opprobrium iubet 2226

quidvis et facere et pati 2227

virtutisque viam deserit arduae? 2228

45 vel nos in Capitolium, 2229

quo clamor vocat et turba faventium, 2230

vel nos in mare proximum 2231

gemmas et lapides aurum et inutile, 2232

summi materiem mali, 2233

50 mittamus, scelerum si bene paenitet. 2234

eradenda cupidinis 2235

pravi sunt elementa et tenerae nimis 2236

mentes asperioribus 2237

formandae studiis. nescit equo rudis 2238

55 haerere ingenuus puer 2239

venarique timet, ludere doctior, 2240

seu Graeco iubeas trocho 2241

seu malis vetita legibus alea, 2242

cum periura patris fides 2243

60 consortem socium fallat et hospites 2244

indignoque pecuniam 2245

heredi properet. scilicet inprobae 2246

crescunt divitiae, tamen 2247

curtae nescio quid semper abest rei. 2248

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016