CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxiii


commentariivarialectioprosodia

Caelo supinas si tuleris manus 2165

nascente Luna, rustica Phidyle, 2166

si ture placaris et horna 2167

fruge Lares avidaque porca, 2168

 

5 nec pestilentem sentiet Africum 2169

fecunda vitis nec sterilem seges 2170

robiginem aut dulces alumni 2171

pomifero grave tempus anno. 2172

 

nam quae nivali pascitur Algido 2173

10 devota quercus inter et ilices 2174

aut crescit Albanis in herbis 2175

victima, pontificum securis 2176

 

cervice tinguet; te nihil attinet 2177

temptare multa caede bidentium 2178

15 parvos coronantem marino 2179

rore deos fragilique myrto. 2180

 

inmunis aram si tetigit manus, 2181

non sumptuosa blandior hostia, 2182

mollivit aversos Penatis 2183

20 farre pio et saliente mica. 2184

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016