CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xxi


commentariivarialectioprosodia

O nata mecum consule Manlio, 2133

seu tu querellas sive geris iocos 2134

seu rixam et insanos amores 2135

seu facilem, pia testa, somnum, 2136

 

5 quocumque lectum nomine Massicum 2137

servas, moveri digna bono die 2138

descende Corvino iubente 2139

promere languidiora vina. 2140

 

non ille, quamquam Socraticis madet 2141

10 sermonibus, te neglegit horridus: 2142

narratur et prisci Catonis 2143

saepe mero caluisse virtus. 2144

 

tu lene tormentum ingenio admoves 2145

plerumque duro, tu sapientium 2146

15 curas et arcanum iocoso 2147

consilium retegis Lyaeo, 2148

 

tu spem reducis mentibus anxiis 2149

virisque et addis cornua pauperi 2150

post te neque iratos trementi 2151

20 regum apices neque militum arma. 2152

 

te Liber et si laeta aderit Venus 2153

segnesque nodum solvere Gratiae 2154

vivaeque producent lucernae, 2155

dum rediens fugat astra Phoebus. 2156

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016