CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xx


commentariivarialectioprosodia

Non vides, quanto moveas periclo, 2117

Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae? 2118

dura post paulo fugies inaudax 2119

proelia raptor, 2120

 

5 cum per obstantis iuvenum catervas 2121

ibit insignem repetens Nearchum, 2122

grande certamen, tibi praeda cedat, 2123

maior an illa. 2124

 

interim, dum tu celeris sagittas 2125

10 promis, haec dentis acuit timendos, 2126

arbiter pugnae posuisse nudo 2127

sub pede palmam 2128

 

fertur et leni recreare vento 2129

sparsum odoratis umerum capillis, 2130

15 qualis aut Nireus fuit aut aquosa 2131

raptus ab Ida. 2132

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016