CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xix


commentariivarialectioprosodia

Quantum distet ab Inacho 2089

Codrus pro patria non timidus mori, 2090

narras et genus Aeaci 2091

et pugnata sacro bella sub Ilio: 2092

5 quo Chium pretio cadum 2093

mercemur, quis aquam temperet ignibus, 2094

quo praebente domum et quota 2095

Paelignis caream frigoribus, taces. 2096

da lunae propere novae, 2097

10 da noctis mediae, da, puer, auguris 2098

Murenae: tribus aut novem 2099

miscentur cyathis pocula commodis. 2100

qui Musas amat imparis, 2101

ternos ter cyathos attonitus petet 2102

15 vates; tris prohibet supra 2103

rixarum metuens tangere Gratia 2104

nudis iuncta sororibus: 2105

insanire iuvat: cur Berecyntiae 2106

cessant flamina tibiae? 2107

20 cur pendet tacita fistula cum lyra? 2108

parcentis ego dexteras 2109

odi: sparge rosas. audiat invidus 2110

dementem strepitum Lycus 2111

et vicina seni non habilis Lyco. 2112

25 Spissa te nitidum coma, 2113

puro te similem, Telephe, Vespero 2114

tempestiva petit Rhode: 2115

me lentus Glycerae torret amor meae. 2116

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016