CARM. I CARM. II CARM. III CARM. IV CARM. SAEC. EP. SERM. I SERM. II EPIST. I EPIST. II A. P.

carmina iii xviii


commentariivarialectioprosodia

Faune, Nympharum fugientum amator, 2073

per meos finis et aprica rura 2074

lenis incedas abeasque parvis 2075

aequus alumnis, 2076

 

5 si tener pleno cadit haedus anno 2077

larga nec desunt Veneris sodali 2078

vina creterrae, vetus ara multo 2079

fumat odore. 2080

 

ludit herboso pecus omne campo, 2081

10 cum tibi nonae redeunt Decembres; 2082

festus in pratis vacat otioso 2083

cum bove pagus; 2084

 

inter audacis lupus errat agnos, 2085

spargit agrestis tibi silva frondes, 2086

15 gaudet invisam pepulisse fossor 2087

ter pede terram. 2088

 

.


   HORATIUS.RU
©  . ., 20082016